PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · G2v

Facsimile

dia, homicidia, rapinae, latrocinia. In aere commovet calidos ventos, pestilentes, tabificos, fulminum iaculationes et flammas, squalorem. In mari subitas navium subversiones per ventos turbulentos, fulminave aut alia huiusmodi, fluviorum aquas exorbet, desiccat fontes, depravat latices. Quae necessariae sunt ad usum vitae humanae, animantes eque terra nascentia pessundat, vel pernicioso haec aestu nondum percepta vastans, vel condita conflagrationibus.

Venus sola domina ventorum generaliter ea efficit quae Iupiter cum venustate quadam. Peculiariter autem hominibus conciliat famam, honores, gaudia, frugiferos annos, dat fortunata connubia, copiam liberum et gratiam in coniunctionibus, incrementa bonorum, victum mundum, honestatem, reverentiam, venerationem. Insuper et corporis decorem et necessitudines gratas potentiorum ac principum. Aera ventis replet temperatis, humidis foecundissimis, commoda tempestate, serenitate, demittitque imbrium tempestivas pluvias; navibus felices cursus et successus lucrosos tribuit, fluminum alveos complet. Animantum utilitati servientium et frugum in primis copiam abundantiam commoditates confert.

Mercurius adeptus dominationem, generaliter quidem, in illius stellae naturam se insinuat, cum qua fuerit configuratus est autem omnium maxime impetuosus. Et in iis quae humana sunt acer, efficax, accommodabilis offerentibus se rebus; usurpator latrociniorum, furtorum, pyraticae invasionis, contrariorum ventorum suscitator, in configurationibus cum maleficis; autor morborum siccitatis, febrium cotidianarum, tussis, anhelationis, tabis. Habet et sacerdotalem rationem et cultus divinos, et regios reditus. Habet et mutationes suis temporibus legum ac morum quae omnia congruunt cum illius ac reliquarum stellarum singularum commistione. In primis ventos turbulentos, vehementes, instabiles, siccitatem aeris et mobilitates commovet cum de vicinitate Solis, tum celeritate cursus sui, itaque et tonitrua flammantiaque fulmina immittit dissipatque ac concutit terram, fulgura ciet. Unde et interdum perniciosus est aptis usibus vitae, animantibus et frugibus, flumina occidens siccat, explet oriens.