magenem et Cappadociam, subduntur Scorpii et Marti; itaque multum audent, improbi sunt, insidiosi, laboriosi. At Lydi, Cilices, Pamphylii, cedunt Piscibus et Iovi; suntque in re paranda attentiores, commercia et mercaturas faciunt, liberales, faciles in contractibus. Restat quadrans Libyes, ut appellant, in quo sunt Numidia, Carthago, Africa, Phyzania, Nasomonitis, Garamantes, Mauri, Getulia, Metagonitis; huius situs in divisione totius terrae est ad Libonotum, id est africum inter occasum et meridiem, conciliaturque notolibyco triangulo, Cancro, Scorpio, Piscibus, regiturque convenienter a Marte et Venere habitu vespertino. Ex quo apud illas gentes usu multum venit ut vir ac mulier aut frater ac soror, una matre geniti regnum teneant, sic quidem ut vir viris, mulier mulieribus praesit, et hoc in successionibus servetur. Calidi ibi sunt homines, proclives in muliebrem Venerem, raptores coniugum, ibi multis in locis cum novis nuptis primi sunt regum concubitus, alicubi etiam est mulierum inter omnes communitas. Mangonissantur autem admodum et muliebres mundos gestitant quod a Venere habent, non deest tamen animorum illis promptitudo, sunt nonnihil improbi, praestigiatores, perversi, temerarii, obvii discriminibus, idque a Marte. Rursum ex his Numidae, Carthaginenses, Afri debentur Cancro et Lunae; et hac de causa a coniunctionibus commerciisque non alieni sunt, inque omnium rerum affluentia degunt. Sed qui incolunt Metagonitida, Mauritaniam, Getuliam, Scorpio obediunt et Marti; immanes, bellicosi, carnivori, discriminibus obvii, neglectores vitae, inque sese mutuo invadentes. Phizani, Nasamones, Garamantes, subiecti Piscibus et Iovi; liberalibus sunt et simplicibus moribus, opus faciunt, consiliis valent, sordium regnique fugientes, propter Iovem, Ammonis veneratores. Huius quadrantis media loca in totius terrae divisione Cyrenaica, Aegyptus, Thebais, Marmarica, Oasis, Troglotydae, Arabes, Asania, Aethiopia media, a suo quadrante versa ad aquilonem subeunt et sub borrapelioticum etiam triangulum The triplicity Gemini-Libra-Aquarium is missing. et dominos Saturnum ac Iovem insuperque Mercurium. Unde gentes hae pro communi stellarum istarum vespertino imperio deorum sunt reverentes, superstitiosi, servientes diis, eiulatores, mortuos suos occultantes terra et amoventes e conspectu, propter verspertinum habitum, institutis et ritibus variis, neque