Ubi igitur peculiari in natura reperta stella fuerit effectiones quoque illam ipsam consequuntur similes. Sed cum inter se permiscentur cum configurationibus ipsis, tum permutatione signorum et a Sole apparitionibus, consentanea etiam in effectionibus temperatio et mistae variaeque proprietates decretorum existunt. Quia vero infinitum, hoc est neque fieri potest ut uniuscuiusque temperaturae peculiare decretum doctrina comprehendat omnesque simpliciter aliquis cuiuscunque modi configurationes, tam multiplicis praesertim rationis exequatur, relinquendum merito est haec pars mathematici in singularum rerum iudiciis gnavitati ac industriae. Sed hoc diligenter observabimus quis sit stellarum principum decreti respectus et regionum ipsarum ac urbium in quibus significationes cadent. Cum enim sunt illae beneficae et conciliatae locis obnoxiis neque superantur ab aliis diversae sectae, multo magis absolvunt naturae suae bonitatem; sicut et alienae aut superatae ab adversariis minus prosunt. Quod si noxiae hunc principatum coeperint conciliatae cum obnoxiis locis aut superatae a stellis adversariae sectae, minus nocent; quae cum neque dominatrices regionum erunt neque superabuntur ab aliis quae illarum commendationem accepere, tum vehementiorem suae constitutionis pestem infligent. In genere autem universalibus a malis potissimum corripiuntur ii quorum in genituris praecipua loca, nempe luminum aut cardinum, eadem fuerint cum illis a quibus universalium casuum causae veniunt, id est eclipticis ipsis aut his oppositis. Sed in primis periculosae ac inevitabiles sunt partiles occupationes dimetientesque deliquiorum utriusvis ille luminum respectum habuerint.
⟨II.9⟩ De coloribus coloribus] caloribus L in deliquiis et crinitis ac huiusmodi alliis
Observandae etiam sunt in universalibus considerationibus colores in deliquiis, non modo ipsorum luminum verum aliorum quoque quae iuxta illa solent colligi, ut virgularum ac arearum et quae alia sunt huiusmodi. Nam si nigra sive livida esse videantur, significant ea quae de Saturni natura exposuimus, candidus color io