PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · O2r

Facsimile

sunt, ad foeminarum solum coitus proclives fiunt atque adeo si foeminina sunt signa ipsi subagitabuntur, si matutinus, uterque puerorum tantum concubitu flagitantes, signaque si fuerint masculina in masulis aetatis discrimen nullum habentes. Ac si Venus occidentalior est, cum vilibus hominibus servis aut aliegenis congredientes, si Mars, cum eminentioribus se viri ac dominis. In foeminarum vero genituris Venus consulenda est; ea enim configurata Iovi aut Mercurio prudenter pureque venerea tractantes, ac absente Iove Mercurio configurata proclives quidem et venereorum cupidas, cautas tamen et pigriores paulo plerunque turpitudines fugientes. Marti soli configurata aut congressa salaces et concitatas ad veneria segniores; si his accedat Iovis stella, ac si Mars sub radiis extiterit, cum servis congredientes, obscurioribus et alienigenis, sin Venus sub radiis latuerit, cum superioribus aut dominis, meretricum aut adulterarum consuetudine miscebuntur; si in locis aut figuris foemininis fuerint planetae, ad patiendum solum proclives, si vero masculinis, etiam ad arrigendum. Saturni stella praedictis figurationibus conciliata, si et ille effoeminatus fuerit, insolentis ac pudendae libidinis autor est, si orientalis et virilis, vituperio et repraehensioni ob venerea flagitia obnoxios. Iovis benigno sydere rursus quod solet ad decentiorem harum affectionum formam iuvante, Mercurii ad celebriorem divulgationem et reprehensionem.

⟨IV.6⟩ De liberis

Cum coniugii locum proxime sequatur liberorum, consyderare oportebit planetas coeli fastigio aut succedenti loco qui est boni daemonis coniunctos aut configuratos, sin minus eos qui locis his oppositis; Lunam etiam et Iovem Veneremque pro liberorum largitoribus assumere, Solem vero, Martem et Saturnum pro orbitatis autoribus; Mercurium prout configuratus fuerit illis promiscuum et largitorem quando orientalis est, recusatorem quando occidentalis. Largitores igitur simpliciter ita siti, solitarii, unicum prolem decernunt, in bicorporibus et foemininis item in foecundis signis videlicet Cancro et Scorpione et Piscibus, duas aut plures. Et dum masculini sunt ob signa masculina et ad Solem configurationem marem, effoeminati vero foeminam; superati a maleficis aut in sterilibus signis reperti, puta Leone, Vigine largiuntur quidem, sed non sat pulchre neque constanter nec diuturnas proles.