conditionis sectaeque fuerit. Stellarum autem inerrantium assumetur ea quae loco defectivo quasi assederit in praetereunte cardine, primum splendore secundum novem modos demonstratos in primae compositionis nostrae libris, deinde vel cum cardine orientis vel MC sequente locum defectivuum reperta. Atque ita animadeversa in stellis autoritate effectuum contemplabimur et formas signorum, in quibus et deliquium ipsum et huius dominatrices stellae repertae fuerint, a quorum proprietatibus modi generalium eventuum communiter ducuntur. Nam quibus signis forma humana tribuitur, sive in signifero, id est ecliptica intelligantur, sive per reliquos inerrantes appareant, significant evasuros eventus in genus humanum. Aliorum terrestrium formae quadrupedes, assimilibus brutis, serpentes, anguibus et huiusmodi, rursum ferae, immansuetis et noxiis humano generi, mites, utilibus, domitis, operamque et adiumentum commoditatibus vitae nostrae afferentibus pro cuiusque formae descriptione, ut equi, bovis, pecudis, ventura portendunt. Praeterea septentrionales formae terrenae, terrae subitos motus, meridionales nimborum fluxus afferunt. Iam cum loci illi autoritatis fuerint in figuris pennigeris, ut Virginis, Sagittarii, Gallinae, in aves et volatica, inque primis ea, quae victui apta sunt similiter cum natantibus, in aquatica et pisces eventus cadunt. Quae figurae si fuerint marinae, ut Canis, Capricornus, Delphis, marinis piscibus classibusque insuper et navigationibus, sin fluviatiles, ut Aquarius Pisces fluviaticis et fontanis ventura decernunt, Argo autem utrunque genus complectitur. Ad haec repertae autoritatis stellae in signis tropicis ac aequinoctialibus communiter aeris et temporis sui statum significant, proprie autem vernum tempus et ea quae e terra nascuntur. Si enim reperiantur in aequinoctio verno, iudicio sunt pululationum arborum fructiferarum, ut vitis, ficus, fructuumque maturitatis. In solstitio perceptionum frugum et conditionum, peculiariter autem in Aegypto et Nili exundationis. In aequinoctio verno, sationum et pabulatorum et huiusmodi. In bruma olerum et avium ac piscium illius temporis. Sed aequinoctialia etiam significationem dant sacrorum et divinae culturae; tropica mutationum aeris et in rebus publicis morum ac legum; de solidis iudicium fiet fundationum et substructio