toris partem eam habeat et Luna ad partem fortunae et fit veluti lunaris quidem horoscopus. Haec videntur a librariis e margine in contextum relata i. m. L Verum et illud videre oportet utrum luminum altero magis in consequentia feratur, nam si Luna, numerum partium ab horoscopo reiiciendarum pro sorte fortunae habenda reiicere veluti consequentia signa versus oportet, si vero in precedentia magis Sole fertur Luna versus praecedentia. Fortassis hoc idipsum est quod ab aliis traditur ut in iis qui nocti geniti sunt a Luna in Solem supputemus et rursus ab horoscopo contra quam prius dicebamus versus praecedentia reiiciamus. Atque hac ratione illa ipsa fortunae fortunae] fottunae L pars eademque configurationis ratio invenietur.
⟨III.13⟩ Quos eligere conveniat vitae gubernatores
Praeferendus sane est in diurnis genituris Sol, si in apheticis locis repertus fuerit, si minus Luna, si neque haec illi qui plura obtinent ad dominandum suffragia et Solis loco et proxime elapsae coniunctioni ac horoscopo, hoc est cum suffragiorum quinque genera sunt is qui tria ad unum horum locorum aut plura possidet. Postremo si neque hoc usu venit horoscopum praeferimus. Noctu vero primum quidem Lunam consulimus, deinde Solem post qui maiorem habet suffragiorum copiam ad Lunae locum moderandum praecedentis quoque oppositionis ac partis fortunae. Sin minus si coniunctio luminarium praecesserit, horoscopum accipimus at si oppositio partem fortunae; si neque hoc licebit horoscopus vitae transigendae praeerit. Si vero et ambo luminaria et propriae conditionis gubernator in locis apheticis fuerint, id quod maioris dominii fuerit seligendum est. Tunc demum gubernatorem utrisque luminibus ante ferimus, quando honorificentiorem occupat locum et ad utrasque conditiones gubernandi ius habet.