PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · C2r

Facsimile

⟨I.8⟩ De viribus stellarum inerrantium

Superest ut stellarum quoque fixarum naturas et proprietates effectuum percurramus, nunc igitur deinceps sicut de errantibus fecimus, percensebimus et in his peculiariter observatatas rationes. Ac primum quidem earum quae per signiferum descriptae sunt. In capite Arietis stellae effectus habent commistos ex viribus Martis et Saturni; quae in ore sunt, idem possunt quod stella Mercurii nonnihilque quod Saturni; quae in posteriore pede, martiae; in cauda, veneriae sunt.

Ubi Tauri signum quasi amputatum cernitur ibi stellae sunt naturam sapientes Veneris et Saturni aliquantum; at Vergiliae Lunam Martemque referunt; in capite inter Suculas una luce rutila excellens, quae et Facula dicitur, martia est.

Geminorum signum in pedibus stellas habet quarum natura similis est naturae Mercurii et nonnihil Veneris, in femoribus lucidae stellae saturniae sunt; in capitibus duae nitent quarum prior mercurialis est, cognomento Apollinis, posterior martia, cognomento Herculis.

In Cancri oculis stellae duae effectum similem habent stellae Mercurii et aliquantulum Martis; in brachiis stellae, Saturni sunt et Mercurii; illae vero in pectore quasi girus nebulosus, Praesepis cognomento, martius et lunaris est; iuxta quem utrinque positi, ut vocantur Asini, Martii sunt et solares.

Duae stellae in Leonis capite idem possunt quod Saturnus et paulatim accedunt ad Martis etiam naturam; in cervice tres saturniae sunt et aliquantulum mercuriales; at illud in corde lucidum sidus, Regulum vocant, aequale est Marti et Iovi; aliae in ilio et una cauda splendida, saturniae et veneriae; aliae in femoribus veneriae et nonnihil mercuriales sunt.

Virgo habet in capite stellas et unam supra alam australem idem pollentes quod stella Mercurii et referentes nonnihil Martis quoque naturam; reliquae in ala et quae sunt in cingulo mercuriales sunt et aliquantum veneriae; una in ala septentrionali, Vindemiatoris nomine, Saturni et Mercurii; at illa quae Spica nominatur, veneria et aliquantum martia est; aliae in extremis pedibus et vestimenti tractu, mercuriales et nonnihil martiae sunt.

In Chelis quae sunt in Iugo sive Chelis Scorpii extremae