PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · E3v

Facsimile

propter et medio quodam colore et mediocri statura et natura temperata sunt habitationibus coniuncti et moribus mansuetis. Horum etiam propiores austro ingeniosiores et calidiores et rerum divinarum periti magis esse consuevere quod punctus ipsorum verticalis propinquior sit cum signifero. Tum errantibus sub illo stellis, pro quarum quasi familiaritate et ipsi animos habent promptos et faciles in comprehensione ac vestigatione rerum ac artium, maximeque earum quae proprie mathemata vocantur. Praeterea orientales horum viriliores sunt et animis firmis nihilque celantes. Orientem enim iure solaris naturae esse dixerimus, proinde et pars illa diurna et virilis et dextra putanda, cernimus autem in animantibus quoque dextra esse magis valida et robusta. Contra occidentales effoeminatiores sunt et molliores et occultatores, nam haec pars Lunae debetur, quae ab occidente semper post interlunia conspiciendam se praebet atque ob hanc causam et nocturna et sinistra, ut opposita orienti traditur.

⟨II.3⟩ De familiaritate locorum et triangulorum et stellarum

Iam vero sequuntur haec etiam de duodecim signiferi locis certi modi proprietates morum et naturalium institutorum. Ut enim in praedictis constitutionibus aeris et iis quos generaliter calidos, frigidos, temperatos esse perhibuimus, certorum quaedam sunt proprietates locorum ac regionum, ubi illa generalia intenduntur remittunturve, vel ob positus sui naturam, vel altitudinem, vel humilitatem, vel propter etiam vicinitatem. Itemque cum alii equestres sint propter campestria suae patriae loca, alii navigatores ob vicinitatem maris necnon mitiores aliqui ob Soli bonitatem, ita et certi modi naturas animadvertere in his est de naturali familiaritate stellarum iuxta duodecim loca signiferi particulariter et ipsa sumpta non singilatim sed generaliter. Necesse igitur fuerit haec quatenus particularibus considerationibus famulantur, nunc deinceps exequi. Cum ergo in signifero quatuor triquetrae configurationes animadverti soleant, ostensum est in superibus a nobis unum