PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · E2v

Facsimile

⟨II⟩ Claudii Ptolemaei mathematici De iudiciis liber II

⟨II.1⟩

Hactenus quidem percurrimus ea, quorum maxime cognitionem praedictiones rerum singularium requisiturae viderentur, exponentes per certa quaedam capita quasi in tabella. Nunc igitur deinceps explicabimus rationem uniuscuiusque rei cuius quidem praecognitio esse possit, sequentes ubique naturalem quendam modum expositionis. Cum autem praedictiones astronomicae in duas potissimum et proprie partes dividantur, quarum una et prior totas gentes, regiones, urbes, generaliter quam nominant universalem; altera particularis, singulorum hominum fata complectatur, quae dicitur a genituris genethlialogica, conveniens videtur de universalibus priore loco disputare quando haec quidem maiore vi quadam et efficatioribus a causis moventur quam particularia. Iam cum necesse sit summitti imbecilliores naturas valentioribus atque adeo particularia universalibus, si quis singularium rerum praedictionibus operam dare velit, non possit sine compraehensione generaliorum esse ad illas instructus. Caeterum haec ipsa universalis consideratio aut est totarum regionum aut harum et urbium, praeterea interdum graviores et certarum quasi recursionum casus exquiri solent, quales sunt bellorum, pestilentiae, diluvii et huiusmodi; interdum leviores et minores, ut annuae tempestatis, intentio vel remissio, itemque hyems aspera vel levis, deque ventis et aestu similiter, nec non fertilitate et infoecunditate, quaeque sunt alia generis huius. Horum potius priusque habendum ob eam quam reddimus causam, illud quod totarum est regionum et maiorum casuum. Horum cognitio cum duo requirat, primum quarum inclinationum terrestrium quaeque loca signiferi et quae stellae commendationem habeant