PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · O4v

Facsimile

xta occasum illum ipsum occasus locum, quales enim fuerint sive ii qui dicta loca sequuntur aut si nulli sequantur qui primi aliorum ad ea feruntur. Tales nimirum e vita decessus futuros opinandum est, quorum nativis significationibus, ut varietatem illam eventuum complectamur, configuratorum astrorum locorumque interremptoriorum peculiares significationes coniungemus, tam pro signiferi quam finium natura. Saturnus igitur morti praefectus obitus efficit post diuturnos morbos et tabes et humorum defluxus et febres, per lyenis aquae intercutis, colicas, uterive affectiones et quotquot ex frigoris multitudine constant. Iupiter vero ab angina et peripneumonia, apoplexia, et convulsionibus capitisque doloribus et stomachi et quotquot a pulmonis perversa constitutione proveniunt. Mars a febribus continuis et tertianis et repentinis plagis et renum affectionibus sanguinisque excretionibus et defluxu, abortionibus et partu, sacro igne et pestilentibus morbis, quique per inflammationem et fervorem eveniunt. Venus per stomachi et hepatis affectiones, impetigines et dysenteriam mortem infert, amplius vero per hulcera, pustulas et fistulas et adhibita pharmaca ac denique quot quot humore nimium increscente aut corrupto nascuntur. Mercurius per insaniam et amentiam et ex atrae bilis copia proficiscentes lapsus perque comitiales morbos et tusses et crebras expuitiones et quotquot siccitate copiosa et corrupta constant. Miti igitur hoc moriendi genere e vita discedimus, cum mortis authores in propriis domesticisve naturae suae convenientibus locis reperiuntur, a nullo superati qui maligniorem illustrioremque exitum reddere posset. Violenta vero et conspicua morte decedimus, cum aut uterque maleficus imperat interemptorio loco aut per congressum aut per radios quadrangulos oppositosve, aut alteruter eorum ambove Solem aut Lunam aut utrumque luminare maleficio affecerint, ubi mortis quidem maliciam ab eorum congressu constitui putabimus, magnitudinem vero a luminum testificatione, genus vero rursus ab astrorum reliquorum intuitu et signis quae a maleficis occupantur. Enimvero Saturnus Solem quadrangularibus radiis praeter conditionem feriens, in fixis quidem a multitudine obrutos aut strangulatos suffocatosve curat, ita si occidat Lunaeque succedat: in fe