⟨III.18⟩ De vitiis et morbis animi
Quando quidem post animae explicatam peculiarem naturam proxime sequitur de praecipuis eius affectionibus seu morbis tractatio, in genere igitur rursus observare expedit Mercurium et Lunam, quo pacto habeant se ad invicem adque angulos et malefaciendum idoneas stellas; ut si ipsi inter se inconiuncti sunt et apud orientalem finitorem a maleficis maleficis] meleficis L aut male affectis stellis supploduntur aut circundantur aut ex opposito feriuntur, multorum animi morborum authores sunt, quorum temperatio et mistura ex praecognitis syderum his locis conciliatorem propriis conditionibus intelligenda est. Bona igitur pars mediocrium et minutiorum animi morborum explicata in praecedentibus est, et potest eorum intentio aut remissio ex eorum authoribus maleficis stellis colligi, verum enimvero quae insigni intervallo a mediocritate dissident, eam videlicet aut superantia aut non attingentia ac veluti morbosa ex omni parte ac secundum universam mentis constitutionem, hanc habent velut in tabula explicatam summatim considerationem. Epileptici plerunque fiunt, quotquot Luna et Mercurio, nulla familiaritate cohaerentibus in orientali finitore, Saturnum perdiu, Martem vero noctu sustinent intuentem praedictam figurationem. Furiosi vero, quando praeter ea quae dicta sunt e diverso Saturnus nocte, Mars die figurationi dominatur, potissimum in Cancro, Virgine, aut Piscibus. Daemonioplecti nascuntur et lunatici, quando sic constitutae maleficae Lunam praehendunt ad Solis radios properantem, Saturnus quidem cum Sole congredientem, Mars vero oppositam, maxime in Sagittario et Piscibus. Solae igitur maleficae praedictum ad modum victoriam schematis nancissentes immedicabiles reddunt, quos diximus morbos, fertos tamen neque passim in populum fama dispersos. Si vero conciliatis, Iove et Venere, maleficae in occidentalibus partibus sint, beneficae vero beneficis locis et angulis sitae, medicabilia quidem, sed illustria nimis haec vitia constituunt ac veluti publica exempla; Iupiter enim medicorum opera sanabilia significat, Venus oraculis et deorum subsidiis. At si contra malefi