meridiano Geminorum exordium, quando occidit. Aberat vero et iuxta primum situm versus eandem partem temporibus 32.17; in temporibus igitur supra terram 70 in occasum fertur, in quibus etiam descendunt Aries et Taurus, oriuntur vero his opposita signa Libra et Scorpius. Ponatur igitur in nullo angulorum initium Arietis, distet vero, verbi gratia, versus praecedentia a meridie horis temporalibus tribus, ut medium coelum teneat Tauri pars decima octava, distat vero iuxta primum situm principium Geminorum a coeli fastigio versus sequentia temporibus aequinoctialibus tredecim. Si igitur rursus 72.8 tempora in tres horas extenderimus, distabit etiam iuxta secundum situm Geminorum principium a linea medii coeli versus antecedentia temporibus 50.24, omina vero tempora constituentur 64.27. Absolverat autem per suam motionem, cum oriretur locus apheticus, tempora 46, cum coeli meditullium occuparet tempora 48 in occasu 70.32. Differt igitur iuxta situm intra medium coelum et occasum collectus temporum numerus ab utroque aliorum; fit enim temporum 64; differt autem pro ratione excessus trium horarum, quando quidem in integris secundum angulos acceptis quadrantibus duodecim temporum erat, in abscessu vero trium horarum sex temporum. Postquam vero eadem fere ratio in omnibus servatur, fieri potest ut ad eundem modum simpliciori via ingrediamur. Rursus enim cum in ortu est pars anterior, ascensionibus utemur inter eam et sequentem interceptis, cum in coeli medio est, iisdem recta sphaera desumptis, cum in occasu descensionibus. Quando vero mediis horum interstitiis, ut exempli gratia in praedicta distantia Arietis, primum accipiemus tempora quae sese offerunt utriusque anguli proximi, inveniemus autem, cum post medii coeli lineam supra terram posuerimus initium Arietis, intra culminantem et occidentem angulum intercidentia tempora 64 proxime usque ad initium Geminorum culminationum vero 58, obituum 70. Deinde discamus (ut praedictum est) quot horis temporalibus distet anterior locus ab alterutro angulorum, quotacunque enim hae pars fuerint horarum temporalium quadrantis sex, totam partem superationis utriusque per angulos delationis auferemus adiiciemusve angulo unde comparationem acce