PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · O4r

Facsimile

di decreti rationem secundum authoritatem uniuscuiusque inspectantium, quemadmodum in prioribus disseruimus. Fere autem ad orientalium quadrantum directis locis si luminaria reperta fuerint versus ortum et meridiem itinera instituuntur, in occidentalem vero aut in ipso occasu, septentrionem versus et occidentem. Ac si unius figurae sint quae itineribus causam dant signa sive illa ipsa sive gubernatores horum planetae, rarius et non nisi quando commodum est iter significant; si vero duum corporum aut formarum, continuum multoque tempore. Iupiter igitur et Venus domini constiuti locorum et luminum quae profectionem significant, non solum periculis nullis expositas, sed placidas etiam peregrinationes decernunt: aut enim a praefectis earum regionum aut amicorum causa legati proficiscuntur, favet aeris constitutio et sine invidi opibus affluant. His si Mercurius accedat saepe numero propter iam dictam foelicitatem adiumenta et dona accumulantur. At vero Saturnus et Mars luminaria occupantes, maxime si mutuo sibi opponantur, inutilia haec omnia et periculis involuta ingentibus: in humidis reperti signis per difficiles nimirum navigationes et naufragia aut per invia desertaque loca, in fixis vero per percipitia et tempestates ventorum, in tropicis et aequinoxialibus per inopiam rerum necessariarum et affectam valetudinem, in humanae figurae signis per latrocinia et insidias et regum violentiam, in terrestribus per ferarum invasiones aut terrae concussiones. Mercurio accedente, per ea quae in sublimi fiunt et accusationes periculosas, amplius vero per reptilium aliorumque venenatorum ictus. Peculiaris horum decretorum ratio, qua utilia quoque noxia sint, ex differentia eius quod causam dat, locorumque causam compraehendentium, opificiorum et possessionis, valetudinis et dignitatis, iuxta horum quae prima est pr⟨ae⟩cipuaque constitutionem accipienda est; temporum vero quibus se maxime significationes produnt ex figuratione incursus temporum succedentium. Et haec quidem hactenus nobis explicata sint.

⟨IV.10⟩ De mortis genere

Cum reliqua sit ex omnibus de mortis genere contemplatio, primum ex iis quae de v⟨i⟩tae spatio docuimus, constare oportet utrum secundum radiorum ductationem interemptio an secundum dominantis syderis occasum accidet. Nam si iuxta radiorum ductum et occursationem eveniat interfectio, locum occursus in consilium adhibere pro mortis genere coniectando oportet. Si vero iu