ficiuntur, tinctores producunt, unguentarios, qui aes, plumbum, argentum et aurum tractitent, et fundant, agricolas, pyrrhicam saltantes, medicamentarios, medicos. Si illis suffragatur Saturnus, sacrorum animalium curatores, vespillones, designatores funerum quique naenias praecinant, divinos, et ubi arcana sacrorum, luctus et mactationes fiunt versantes; si Iuppiter, homines in sacris versantes, augures, sacrificos, foeminarum coetui praefectos, nuptiarum et connubiorum interpretes et ex his viventes, voluptuarios iuxta ac temerarios et proinde periculis obiectos. Conferunt etiam signorum propriae vires in quibus gubernatores actionum et opificiorum planetae extiterint nonnihil ad operationum officiorumque variationem. Nam humanae figurae signa et operationes et opificia quae arte scientiaque constant et ad hominum usus instituta sunt conducunt, quadrupedia vero ad res metallicas, negociationes, aedificationes, artesque fabriles, tropica et aequinoxialia ad res translatitias ad interpretationes, ad rem geometricam rusticam ac medicam, terrestria et aquatilia ad res aquaticas et humidas, ad herbariam ac navalem, amplius ad res funebres, ad salsamenta, ad piscatum. Rursus si Luna locum propositum gubernet a congressus cum Sole properans cum Mercurio, in Tauro, Capricorno, et Cancro vates facit, sacrificos, per pelvim divinantes, in Sagittario et Piscibus ex mortuis vaticinantes et daemonum provocatores, in Virgine et Scorpione magos, astrologos, futurorum consultos, praescita edoctos, in Libra, Ariete et Leone divinitus furore correptos, ex somniis coniectantes, coniuros. Hac igitur via qualitatem naturamque actionum exercitiorumque ex horum commistura colligere oportet, modum vero eorum et amplitudinem ex astrorum gubernantium vi. Nam orientalia cum sunt aut in angulis opificia sua authoritate et fama minime caritura pronunciant, occidentalia vero aut a centris delapsa, haec sub alterius manu imperioque fore et superata a beneficis magna significant opera, illustria, lucrosa, inculpabilia, venusta, si a maleficis superantur, vilia, obscura, minime, frugifera, upote in quibus error commissus sit. Impedit vero Saturnus tarditate et tepiditate, Mars calore nimio et temeritate importunaque divulgatione, uterque ob vastationes seu eversiones; tempus augmenti et decrementi in genere coniectandum est ex astris horum accidentium authoribus ex eorum videlicet ad orientalem et occidentalem angulum inclinatione.