eodem meridiano. Quas postquam collegerimus, videbimus quot secundum eum qui prioris partis erat situm aequinoctialibus temporibus abest pars sequens a medio coelo, per ascensiones iterum in recta sphaera collectas, et quotquot aequales horas reddit praecedens. Multiplicantes in multitudinem horariorum temporum partis sequentis, siquidem ad MC. fiat comparatio diurnorum, si vero ad IM. nocturnorum, cum exorta ex superatione utriusque distantiae tempora acceperimus quaesitorum annorum multitudo innotescet.
Exemplum. Ut evidentius fiat quod diximus, ponatur praecedens locus initium Arietis verbi gratia, sequens Geminorum principium, regio vero ubi maximus dies est horarum quatuordecim, horaria igitur magnitudo initii Geminorum est temporum aequinoctialium septendecim et 8 scrupulorum proxime. Et oriatur primum initium Arietis, ita ut MC. occupet occupet] occuper L initium Capricorni, et dissideat a coeli fastigio Geminorum principium 148.47. Cum igitur Arietis initium distet a meridiano horis temporalibus senis, has ducentes in 17.8 quae sunt tempora horariae magnitudinis principii Geminorum, quando quidem a coeli culmine est temporum 148 distantia, habebimus et huius distantiae tempora 102.48; post superationis huius tempora 46 locus sequens in praecedente fertur. Tot vero sunt etiam ascensionis tempora proxime Arietis et Tauri, posteaquam locus apheticus in horoscopo ponitur. Ponatur similiter MC. occupare initium Arietis, ut absit secundum primam positionem principium Geminorum a coeli culmine temporibus aequinoctialibus 58. Quoniam igitur ex secunda positione oportet coeli medium occupare locum apheticum, habebimus prioris distantiae excessum illum ipsum, nimirum 58 temporum, quibus rursus eo quod in medio coelo sit locus apheticus, meridianum praetergreditur Aries et Taurus. Rursus occidat ad eundem modum principium Arietis, ut medium coelum occupet initium Cancri, distet vero a coeli culmine initium Geminorum praecedentia versus temporibus aequinoctialibus 32.16. Quoniam igitur sex iterum horis temporalibus abest a meridiano Arietis initium versus occasum, si septies decies eas sumpserimus, habebimus 148.47 tempora, quibus aberit a