⟨I⟩ Claudii Ptolemaei mathematici operis libri quatuor in quibus de iudiciis disseritur ad Syrum liber I
⟨I.1⟩
Duo sunt, Syre, quibus pervenitur ad astronomicas praedictiones praecipua quidem et maxima: unum quod primum et loco est et potestate, quo Solis et Lunae et stellarum motuum configurationes cum erga se tum terram deprehendimus, alterum, quo de illarum configurationum naturali proprietate consideramus subiectarum rerum mutationes. Atque horum prius et suum habet et per se dignum tractatu studium, etiam si adiunctione alterius ad finem praedictionum non perveniatur, deque illo peculiariter et quam potuimus certis argumentis rationem vestigatam alio libro explicuimus. De altero autem minusque adeo ex sese perfecto in praesentia verba facere decrevimus convenienti quidem philosophiae modo, atque ita ne ab ullo, cui veritas curae sit harum rerum comparatio fiat cum prima et immutabili certitudine, cum intellexerit materiae et illius habitudinis imbecillitatem et difficultatem coniecturae capiendae, neve quis a contemplatione eorum, quae percipi possint resiliat, cum videat tam multa in universum plane ab hoc circumfuso caelo affluentes nobis causas declarare. Solet autem fieri, ut quicquid pauci assequi possunt, id in multorum reprehensionem incurrat, harum vero duarum scientiarum quam loco et potestate priorem diximus, si qui calumniari velint merito coeci prorsus habeantur; sed altera praebet sane non levem occasionem insectatoribus, nam alii difficultate cognitionis adducti scientiam esse negant, alii quia non facile quae impendere sciantur possint evitari, inutilem etiam finem cognitionis criminantur. Proinde antequam ad explicationem singilatim accedamus pla