bilis, flexibiles, infirmos, laboris impatientes, facile concitabiles, humiles et viles, timidos, dubios, timide audaces, obtusos, iactabundos, tardos. Vespertinae stationes et subterraneae culminationes, amplius in Mercurio et Venere, die quidem vespertini obitus, noctu vero matutini: ingeniosos et sapientes, non nimis memores, neque laborum aut patientes aut cupidos, oculorum perscrutatores, et invisarum rerum indagatores, ut magicarum, mysteriorum, sublimium, orchanicarum, fabrilium, operum mirabilium architectos, rerum coelestium et philosophiae studiosos, aruspices, divinatores ex somniis et his affines. Quando vero in propriis aut domesticis locis fuerint et sertis astra quae animis formandis praesunt, quemadmodum in principio huius operis discrevimus, illustra et non impedita, suis viribus suffulta et lucrosa decernunt sua omnia, potissime cum ipsa astra utrique loco dominantur, nimirum Mercurio qualitercunque configurata, a Luna separantur aut ad eam se applicant. Sin aliter sunt sita et in locis alienis, quae ex sua natura peculiariter animis imprimunt obscura, occulta et inchoata sunt, quae vero ab iis qui his dominantur aut elati sunt supra ea proficiscuntur valida et iis quibus insunt noxia sunt omnia. Ut qui propter maleficarum stellarum commoda diversoria mali sunt, dominantibus ipsis stellis facile ad nocendum aliis ac sine suo periculo nec impediti nec sine gloria et lucro concitantur. Superatis autem his ab iis quae sunt alterius sectae sive familiae, non impune aliis insultatur et animadversionem facile incurrunt. Contra qui propter beneficarum stellarum ad praedicta loca familiaritatem boni et aequi sunt, si nullae supra eas elatae sint, gaudebunt et bene audient ob ea quae in alios conferunt beneficia nec a quoque contumelia afficientur, sed utilis et foecunda erit sua ipsis probitas; devictis vero his a stellis contrariis qui sua mansuetudine et humanitate in aliorum sugillationem et contemptum, vim, contumeliamque incurrunt. Haec igitur est in genere sumpta harum rerum consyderatio, nunc singularia ab astrorum propria natura secundum eorum dominum pendentia, deinceps summatim percurramus quo ad commistionem et contemperaturam eorum quae universum deprehendi possunt assequamur.