PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · G4r

Facsimile

ret. Et enim singula haec membra eximium quoque quiddam habent cur principium et novum annum sibi iure vendicare videantur. Nam aequinoctii verni proprium ut tum longiores dies, noctibus fiant humiditatisque, hoc est, tempus humiditatis, autem natura potissimum ut ante quoque diximus, in exordiis geniturae regnat. Solstitium longissimum diem aedit et Aegyptiis inundationem Nili ac ortum Caniculae significat. In autumnali aequinoctio cadit tempus condendarum frugum et quasi de novo principio aliarum semina terrae mandantur, bruma diem incipit diminutum producere. Sed convenientius mihi ac naturalius videtur ad annuas inspectiones quatuor principia constituere, observatis et praecedentibus coniunctionibus Solis et Lunae cum interlunii tum plenilunii atque in primis defectivis, atque ita de Arietis principio iudicium facere de statu veris, de aestate a Cancro, de autumno a Libra, de hyeme a Capricorno. Nam ipse quidem Sol universales temporum constitutiones et modos facit, unde et penitus imperiti mathematum futura praenoscunt, sed et proprietates signorum ad significationem ventorum et generalium naturarum assumendae. Temporalium autem mutationum incrementa et diminutiones indicabunt universaliter quidem vicinae praedictis punctis coniunctiones et erga has stellarum errantium configurationes, particulariter vero in unoquoque signo interlunia et plenilunia itemque stellarum transitus, quam menstruam inspectionem nominare liceat.

⟨II.11⟩ De particulari natura signorum in tempestatibus

Ad haec teneri debent particulariter prorietates naturales signorum ad annuas constitutiones necnon singularum stellarum quas nos supra exposuimus, accommodatis errantibus et similis modi inerrantibus ad aeris et ventorum, tum temporum anni familiaritates. Restat nunc particulares quoque signorum naturas exponere.

Arietis igitur signum generaliter est propter significationem aequinoctialem tonitruosum et grandinosum. Particulariter