terlunia et plenilunia atque item medio tempore, de reliquis autem et incertior et intervallis rarior, ut dum illae apparent aut occuluntur, aut aliqua in declinatione sunt. Quae si quis consideraverit, facile intelliget non modo constitutiones rerum affici ab illarum motibus necesse esse, sed etiam seminum et initia et perfectiones fingi et informari pro habitudine caeli consequens indicabit. Quapropter qui inter agricolas et pastores prae caeteris sunt diligentes de flatibus eorum temporum quo sementem fecerunt aut pecus ad coitum admiscere coniecuturam facere solent de eventu. Et ut breviter dicam, quicquid in universum accidit; hoc non contemplatione naturae, sed sola observatione de evidentibus Solis et Lunae configurationibus et reliquarum stellarum significationibus praevideri a plerisque cernere est. Atque horum nonnulla excellentiore quadam vi et simpliciore ordine procedentia intelligunt non modo penitus indocti homines, sed et bruta animalia quaedam secuti sunt temporum et flatuum annua discrimina quorum semper est Sol autor. Quae vero maioris negocii sunt, ea tamen non fugiunt quosdam necessitate rerum suarum adactos ad observationes, ut navitae sciunt illi quidem significationes certas hiemis et ventorum quas dant et Lunae et fixarum stellarum cum Sole configurationes. Verum quia neque tempora neque loca quippe imperiti astronomicae scientiae notata neque cursus stellarum errantium collectos habent, ideo non raro contigit illos errare. Quid autem obstabit quo minus qui exquisiverit stellarum omnium atque Solis et Lunae motus, ut iam nullum configurationum neque tempus neque locum ignoret, si etiam ordine et consequentia expositionis harum rerum percepto distinctas naturas omnium quae diximus perspexerit, non iam dico, quae in rebus subiectis appareant, sed quarum effectiones potestate constent; ut quod Sol calfaciat, Luna humectet deque reliquis similiter, sique is sit, cui ingenium hac in parte suppetat, quid inquam obstabit quo minus naturaliter et certo ex omni commistione proprietatem habitudinum discernere possit, ita ut de quocunque tempore proposito explicet iuxta rationem eorum quae tunc in coelesti contemplatione observavit circumfusi coeli proprium modum et statum, veluti futurum aut calidiorem aut humidiorem? Simi