lum ad notapelioten, id est, Vulturnum tendit et impositum huius quadrantis devolvitur. Quod ipsum et de aliis similiter accipi debet, unde apparet singulos quadrantes binis triangulis contrariis conciliari, cum alia quidem loca prorsus in se incumbens triangulum sustineant, media autem illa etiam in contrarium incumbant. In hac conciliatione assumendi sunt et gubernatores singulorum triangulorum atque rursum hi quidem Soli aliis in locis, in mediis autem illis et cum his Mercurii stella, quod media haec quidem et communis sit utriusque conditionis. Quibus ad hunc modum distributis primi quadrantis Europei superiora loca quaesita sunt in totius terrae divisione inter septentrionem et occasum, conciliantur borrolybico, hoc est caureo triangulo, quod est Arietis et Leonis et Sagittarii dominos habet convenientes, Iovem et Martem, vespertinos. In hoc totae gentes hae nominantur: Britannia, Gallia Bracata, Germania, Bastarnae, Italia, Gallia togata, Apulia, Sicilia, Tyrrheni, Celtica, Hispania. Atque in his gentibus consequenter hi mores animadvertuntur, ut sint ob principatum trianguli sui et dominatores illius impatientes regni, et amantes libertatis, armorum bellique studiosissimi, patiens laborum, praesantiae mundiciae, fortitudinis sectatores. Propter vespertinum autem habitum Iovis et Martis propterque suum triangulum accidit his ut prioribus partibus viriles sint, posterioribus effoeminati, et mulierum amore non tangantur, cupidi masculae Veneris et hac in parte aemulatores neque hoc apud illos vitio datur ulli neque molle ducitur, quod hoc ipso animi illorum non perturbentur et quasi laborent, sed retineant nihilo secius usum virtutis, amicitiae, fidei, curae rei familiaris, beneficentiae. Harum ipsarum regionum Britannia, Gallia bracata, Germania, Bastarnae, proprie subsunt Arieti et stellae Martis; itaque harum incolae sunt communiter feroces, pervicaces, truces. At Italia, Apulia, Gallia togata, Sicilia, Leoni subiectae sunt et Soli; praestantiae, benignitati, amicitiae student. Tyrrheni vero et Celtae Hispanique commendati cum Sagittario Iovi libertatis, simplicitatis, mundiciae sunt amatores. Reliqua loca huius quidem quadrantis, sed vergentia in medium totius terrae, Thracia, Macedonia, Illyricum, Graecia, Achaia, itemque Cretae et