Saturnus igitur solus gubernationem animae nactus dominusque Mercurii et Lunae, si bene situs fuerit respectu orbis et angulorum efficit nimium corporis sui ac vitae studiosos, rigidis sententiis, profundis meditationibus, austeros, suae pertinaciter sententia adfixos, laboriosos, imperiosos, scelerum severos vindices, supervacaneis intentos, avaros, violentos, thezauros coacervantes, invidos. Contra obscuro loco positus, sordidos, praeparcos, abiectos, suis sententiis innixos, invidos, timidos, solitarios, maledicos lugubri semper habitu, impudentes, superstitiosos, laboriosos, suorum liberum et necessariorum negligentes, domesticis suis insidiantes, tristes, valetudinis suae rationem nullam habentes. Si vero Iovi sit praedicto modo conciliatus et honorato loco constitutus bonos, reverentes maiorum natu, compositos, bene sentientes, aliis commodantes, impigros, exacti iudicii, quaestuosos, magnanimos, liberales temere nihil inceptantes, familiae suae studiosos, mites, prudentes, patientes, philosophos. Si secus ineptos, furiosos, formidolosos, superstitiosos, sacra versantes, incantatores, suspicaces, liberorum suorum osores, amicis destitutos, abditis locis latentes, infidos, inepte elegantiam affectantes, virulentos, dissimulantes, imbecilles, ambitiosos, ad poenitudinem pronos, fatuos, ac proinde tolerantes malorum et iniuriarum. Marti vero praedicto modo conciliatus in prospera constitutione, reddit homines citra delectum multa inceptantes, ore libero, laboriosos, turbulentos, timide audaces, rigidos, immisericordes, fastidientes aliorum, asperos, bellaces, temerarios, seditiosos, fraudulentos, insidiatores, implacabili ira, perturbationibus inhiantes, tyrannicos, cupidos, reipublicae adversantes, contentiosos, illatae iniuriae memores, funditus improbos, vehementes, intolerabiles, tumidos et inflatos, importunos, gloriosos, infestos, iniquos, impunitos, ab omni humanitate alienos, immobiles, pluribus sese negociis implicantes, agiles tamen et artificiis idoneos, invictos et omnino lucrosos. Si vero infeliciter situs est raptores, latrones, falsarios flagitiosos, turpi lucro incumbentes, incompositos a liberi et necessariis abhorrentes, contumeliosos, insidiatores, fures, periuros, crudeles, nefarios, maleficos, homicidas, incantatores, impios, sacrilegos, sepulch⟨r⟩orum effosso