aliis pene omnibus scientiis fidem detrahere solet, quodque contrariae effectionis vis negligitur et quia non multum invenire est talem constitutionem et tam perfectam, cui non impedimentum a prima illa natura obiiciatur, ideo opinio extitit incommutabiliter nobis universa et inevitabili modo penitus immitti. Verum sicut ipsa praevisio, et si non nusquam incurrens, tamen quia aliqua sit digna summo, nisi fallor studio videtur; ita etiam de attentione faciendum iudico, ut quamvis non cuncta sanare possimus, tamen quae possimus seu magna sive parva, in iis libenter et grato animo illam amplectamur et non vulgaris lucri instar ducamus ipsius factam nobis copiam. Quae omnia ita ut exposuimus sese habere cum et Aegyptii intellexissent, a quibus maxime auctam huius artis vim scimus, adiunxere ubique astronomicis praevisionibus medicinae praecepta. Neque illi constituissent expiationes et aversiones et curas eorum, que ab aere vel inciderent, vel imminerent et in universum et singilatim, si in ea opinione fuissent amoveri illa aut averti nullo modo posse. Nunc vero quae contrarias effectiones in ordine naturae habeant quasi secundo in loco fati ponentes, coniunxere cum praevisionis vi ad usum et fructum omnium, viam praeceptionum quas illi vocant compositiones iatromathematicas, quae vox significat coniunctionem rerum medicarum cum mathematis, qua ratione astronomia quidem declararet subiectarum constitutionum proprietates et quid casuum coelum circundans nos intenderet et suas quorumque causas, nam sine horum cognitione opem certam ferri posse non sunt arbitrati, quippe qui scirent non eandem omnibus corporibus aut morbis convenire, sed medicinae scientia hoc efficiebat, ut et futuri mali aversio et praesentis curatio quo ad eius rectissime fieri posset de concordibus aut contrariis singulorum effectionibus existeret. Verum de his ac summatim quidem hactenus. Nunc transeamus ad explicationem harum rerum ordientes ut in praeceptionibus a primis, hoc est quae sit coelestium corporum et propria uniuscuiusque natura et efficacia, ita ut tradidere veterum naturales observationes praeque caeteris de stellarum errantium viribus, deque Solis et Lunae disseramus.