PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · L2r

Facsimile

re. Opitulantur autem unicuique horum configurati, Sol quidem ad formam decentiorem producendam et habitiorem, Luna vero, maxime in separatione universim ad maiorem conformitatem et robur ac temperaturam vividiorem, particulatim vero habita ratione illuminationis sicut in principio huius operis recensuimus. Rursus in genere cum matutinae sunt stellae et apparentes ingentia efficiunt corpora, cumque in prima statione fuerint valida ac firmis lateribus, praeeuntes vero, immoderata, et cum secundo constiterint imbecilliora, occidentes vero dignitate prorsus nulla et vitiorum foecunda. Ac cum loca quoque ipsa ad configurationes maxime informationum et temperaturas, ut diximus. Conducant in genere rursus qui a verno aequinoctio et aestiva conversione intercipitur quadrans coloris grati efficit, staturosos, valentes, oculis nitidis oculis nitidis] oculsinitidis L, magis ad humidam calidamque temperaturam accedentes. Qui vero inter aestivam conversionem et autumnale aequinoctium comprehenditur colore medio, conformi statura, valentes, oculis nigris, hirsutos, capillis crispis, calidiores et sicciores. Qui inter autumnale aequinoctium et conversionem hybernam intercipitur flavos, graciles, maculosos, rarae corporis contexturae, capillamenti mediocris, decentibus oculis, frigidiores et sicciores. Qui a brumali solstitio et verno aequinoctio continetur nigros, statura conformi, capillis rigidis, subtenues, temperatura frigida et humida. Particulatim vero humanae quidem figurae constellationes tam intra signiferum, quam extra comprehensae conformia et temperata corpora producunt; quae vero alterius sunt figurae, deformant ea quidem iuxta suam uniuscuiusque formam hominis corporaturam, et quodammodo similia iis evadunt membra vel magnitudine et parvitate vel robore et teneritudine et conformitate. Magnitudine, ut verbi gratia, Leo, Virgo et Sagittarius, parvitate ut Pisces, Cancer et Capricornus; rursus ut Arietis, Capricorni et Leonis, priora quidem et superiora ad valentiorem corporis constitutionem faciunt, inferiora et posteriora ad infirmiorem; ita contra Sagittarii, Scorpii, et Geminorum, anteriora quidem ad imbecilliorem temperaturam iuvant, posteriora vero ad robustiorem. Similiter Virgo, Libra et Sagittarius, conformitatem adducunt et moderationem, Scor