PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · F4r

Facsimile

rerum generibus adventurum sit. Quarta et ultima specialis, qua definitur singulatim modus venturorum.

⟨II.5⟩ De regionibus quarum sint significationes

Primam igitur quam diximus localem ita explicabimus. In copulationibus enim defectivis Solis et Lunae, praesertim evidentibus, considerabimus defectivum signiferi locum itemque conciliationes cum signis regionum per triangula, item quid habeat consensum cum loco defectivo signiferi, sive in urbium primis extructionibus, sive ab horoscopo sive ab illis locis quae tum lumnia occuparunt, seu MC eorum qui iam rerum summae praesint. Quibus conciliationibus repertis decernemus eventus omnino ad illas quarum fuerint regiones pertinere, inque primis si cum signo defectivo coniungantur et si ipsis deliquium supra terram existens apparuerit.

⟨II.6⟩ De tempore eventuum

Sed temporalis tractatus qui complectitur significationum tempus et durationem talis est. Cum enim quae deliquia eodem tempore accidunt non soleant apud omnes ubique habitantes eisdem horis inaequalibus consummari, nolo autem et Solis et Lunae deliquia intelligi, neque etiam obscurationem nec durationem pariter intendi, primum in unaquaque regione cuius situs ratione comprehensus est, ad horam deliquii poli altitudinem et cardines tanquam in hominis genitura exprimentur. Deinde exquiretur quot horarum aequinoctialium in unaquaque comprehensa ratione regione duratio sit obscurationis. His enim constitutis quotquot horas aequinoctiales invenerimus, tot in solari quidem deliquio annos, lunari vero menses duraturos effectus pronuntiabimus. Caeterum exordia ipsa et vehementiores progressiones cognoscentur ex loci defectivi habitu erga cardines. Nam cum locus ille inciderit in orientalem finitorem significat eventuum exordia circa primos quatuor sequentes, statim