⟨III.11⟩ De locis apheticis
Primum sane existimandum est esse aphetica loca, in quibus omnino reperiri necesse est eum qui velit vitae gubernandae iurisdictione potiri ut circa horoscopum, a quinis partibus prius supra finitorem emergentibus usque ad 25 reliquas succedentes; et qui has tricenas partes dextris hexagonis radiis contingit qui boni daemonis locus dicitur; et qui tetragonis nimirum coeli supra terram fastigium; et qui trigonis qui Deus appellatur; et qui oppositis is nimirum qui in occasum provolvitur. Praefertur caeteris coeli culmen proxime qui circa ortum est; deinde qui coeli fastigio succedit post qui circa occasum existit tandem qui medium coelum praecedit. Omne enim quod subterraneum est merito post habendum est in praeclaro adeo imperii genere eo tantum excepto quod cum horoscopo in lucem prodit. Ex iis etiam quae supra terram extant, neque illum locum qui nullo familiaritatis vinculo cum ascendente cohaeret accipere convenit, qui Argos, id est piger Graecis dicitur neque eum qui prius exortus erat, qui mali daemonis appellatur, quoniam astrorum ibi commorantium in terram effluxus cum etiam ab angulo praecipitetur, turbat ac veluti abolet, quae ex terrae humoribus nascitur fumosa tenebricositas qua de caussa suis neque coloribus neque magnitudinibus apparent. Deinde aphetas sive vitae gubernatores accipere oportet non quosuis sed praecipua geniturae loca Solis nimirum et Lunae, horoscopum, partem fortunae et horum gubernatores.
⟨III.12⟩ De sorte sive parte fortunae
Fortunae quidem partem colligimus ubique nocte non secus ac die ex numero partium interceptarum inter Solem et Lunam, si totidem partes ab ascendente signo iuxta signorum consecutionem abiiciamus. Quo tunc sane evaserit supputatio eam signi partem eumque locum dicimus fortunae sortem continere, ut quam rationem sive configurationem habet Sol ad orientalem fini