PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · L4r

Facsimile

mutili et inchoati enixibus et corrosionibus solet involvere. Peculiares etiam astrorum configuratorum naturae ad corporis partes peculiaria quaedam in morborum generibus efficiunt. Iuvat autem ad malorum vehementiam Mercurius Saturni enim frigus intendit ei conciliatus magisque constanti motione incitat pituitae defluxus et humoris turbam, praecipuae circa pectus, ventriculum ac guttur, Marti operam navat exsiccando ut in ulceribus ex denudatione et siccitate provenientibus incrustatis, apostematis, igni sacro, lichenibus feris sive ex nigra bile orientibus, comitiali, lepra et his affinibus. Similiter iuxta signorum variationes eorum videlicet quae in angulis praedictis figurationibus circunfunduntur accidunt quaedam morbis propria. Cancer enim in primis et Capricornus, Piscesque et omnino quae terrestribus sunt et aquaticis similia signa, hulcerum depascentium ac serpentium calamitates infligunt, impetiginum, scrophularum, fistularum, leprae et his similium, Sagittarius vero et Gemini comitialem. Et quae in postremis partibus signorum reperiuntur astra, extremis artubus morbos et vitia inferunt, per humorum scilicet defluxus, unde leprae et universim podagrae et chiragrae oriuntur. His igitur ita constitutis, si nullus beneficorum configurabitur maleficis morborum autoribus aut luminibus angulos occupantibus insanabilia et gravia erunt, sive vitia sive morbi, idem coniectandum est, si configurati quidem sunt benefici, sed a maleficis supplosi in potestate constitutis; si vero ipsae beneficae stellae iuxta praecipuas configurationes positae, supergrediuntur supra maleficas quae morbis vitiisque occasionem dabant, tunc vitia decentia erunt minimoque dehonestamento, morbi mediocres beneque tractabiles et nonnunquam facile curabiles, quando videlicet beneficae stellae orientales sunt. Ac Iupiter quidem humanis auxiliis per opes et dignitates tegere vitia solet morbosque mitigare, cum Mercurio etiam medicamentis et medicorum conciliis. Veneris stella deorum praedictionibus et oraculis vitia quodammodo elegantia plausibiliaque efficit, morbos divinitus petitis curationibus mitigabiles, at si illi Saturnus congressus sit non sine ignominiosa poena et vulgo nota aliisque id genus, si Mercurius non sine subsidio et lucro ad ipsum aegrotum ex morbis et vitiis redituro.