PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · K3r

Facsimile

Valent enim iuxta hanc vitae moderationem, hi occursus ad perdendum aut servandum, postea quam in ipsum moderatoris locum feruntur. Non tamen semper existimandum est et in universum interficiendi vim habere haec loca, sed cum male affecta fuerint. Impediuntur enim, si in benefici alicuius terminum incidunt et si beneficorum aliquis radium eo eiaculatur tetragonum aut trigonum aut oppositum sane ad ipsam partem interremptricem sive ad partes proxime sequentes, in Iove non ultra duodenas, in Venere non supra octonas; ac si corpus utrumque dum est et quod occursat et quod moderatur, non sit eadem utriusque latitudo. Quando igitur duo aut plura ferunt utrinque, quaeque iuvent quaeque interimant, videndum penes quae victoria sit idque et secundum numerum et secundum virtutem; secundum numerum, quando scilicet evidenter plura fuerint haec illis, secundum virtutem si iuvantium aut interficientium stellarum hae quidem in domesticis locis inveniuntur, illae vero non; maxime cum hae quidem orientales sunt, illae vero occidentales. Omnino vero earum quae radiis obrutae sunt nullam accipere convenit nec ad interficiendi nec ad commodandi operam, nisi quod cum Luna vitae moderatrix est, ipse quoque Solis locus interficit, quando malefici alicuius congressu oppressus a beneficorum nemine iuvatur aut liberatur.

At vero annorum numerus, quem interstitia illa reddunt quae inter vitae moderatorem et interfectorem interiiciuntur, non simpliciter sane neque ut se obtulerit accipiendus est sicut plurimi tradiderunt ex ascensionis temporibus semper uniuscuiusque partis, nisi tunc demum cum ipsa oriens coeli pars vitae gubernatorem adepta est aut quippiam proxime illi cooriens. Una vero ex omnibus ratio reliqua est iis qui naturae consentaneam considerationem instituunt videre, quot aequinoctialibus temporibus sequentis corporis aut irradiationis locus in praecedentem secundum ipsam genituram pervadat, eo quod aequinoctialia tempora aequaliter transeunt et finitorem et meridianum, ad quos locorum similitudines accipiuntur et valet unumquodque huiusmodi tempus una in Solis conversionem.