et quales in suis locis certis temporibus significationes futurorum dentur, in coitu quidem luminum defectus, errantium vero in stellarum motibus ortus et statio, ante omnia huius quasi consensionis naturales causas exquiramus, obiter etiam percurrentes gentium ipsarum proprietates corporis ac morum qui quidem cognoscantur nequaquam discrepare a naturali constitutione cum stellarum dominantium, tum locorum zodiaci quibus subsint.
⟨II.2⟩ De proprietate universali gentium
Solent igitur gentiles proprietates distingui aut per totos parallelos et totos angulos aut per situm erga eclipticam et Solem ipsarum. Nam nostrae terrae quae iacet in uno aquilonari quadrante, incolae qui subiecti sunt australioribus para[re]llelis, id est iis qui describuntur ab aequinoctiali usque ad tropicum aestivum, cum supra verticem illorum feratur Sol, quasi ustilatis nigrisque corporibus videntur et capillo esse crispo et denso, facie etiam contracta et statura contorta, natura fere calidi moribusque feris propter magnitudinem aestus in locis suis, quos Aethiopas vocare consuevimus. Qui et ipsi ad expositum modum se habent et aeris ibi talis constitutio est omnesque animantes ac quae nascuntur e terra cum his congruere reperiuntur. At qui subsunt aquilonarioribus parallelis, hoc est sub septentrionibus posita loca incolunt, cum eorum punctus verticalis a signifero et Solis calore absit, ideo etiam frigore et humiditate abundant, in qua cum alimenti copia insit, non exhauritur ipsa a vicino calore. Ibi sunt igitur colore albo homines, capillo promisso, statura proceri et bene habiti, natura subgelidi, sed et ipsi moribus feris propter frigoris illis in locis vim. Et conveniens cum his accidit hyemis magnitudo, et e terra nascentium granditas et animantum sevitia, hos vocamus generaliter Scythas. Qui autem loca tenent interiecta inter tropicum aestivum et septentriones, quia neque supra verticem illorum Sol fertur neque inde longissime ad austrum recedit in aere degunt valde, illo quidem temperato et singulariter, sed frigoris aestusque differentiae admodum parvae notantur. Qua