PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · I4v

Facsimile

strosi. Si Iupiter aut Venus, in honore et in precio habebitur quicquid fuerit portenti cuiusmodi, quiddam circa hermaphroditos et quos harpocratiacos dicimus aliosque eius generis contingere solet; si et Mercurius, praeter haec oraculorum et somniorum interpretes creat et qui hinc victum queritent, solus vero mutos Arabes sine dentibus verterunt Graeca vox utrumque significat i. m. L et surdos, ingeniosos tamen et vafros.

⟨III.9⟩ De his qui non nutriuntur

Cum reliquum sit ex iis quae circa ipsam genituram spectantur de his qui non nutriuntur, dicere intelligere oportet hanc quaestionem interdum annexam esse illi quae de vitae spatio agit, est enim utriusque quod queritur idem genus, aliquando separatam esse eo quod ipsius investigationis vis diversa sit. Vivendi enim spatium in iis consideratur qui tempus aliquod tulerunt, hoc est non minoribus una Solis circuitione; tempus enim proprie hoc unius anni accipitur, potentia vero etiam minus est illo, menses videlicet ac dies et horae. Sed quae de illis qui non nutriuntur suscipitur quaestio in eos tantum cadit qui ob malitiae abundantiam minoribus temporibus decedunt. Unde illa quidem magis variam habet pertractationem, haec vero simpliciorem. Omnino igitur, si in angulis sit alterum luminarium et unus maleficorum illi congrediatur sive etiam opponatur idque partiliter et secundum figuram aequicruriam, nullo beneficorum interim affulgente et gubernator luminarium in maleficorum locis detineatur, ali non poterit quod natum est. Ad haec non supervivet natus et si non iuxta figuram aequicruriam hoc accidit, sed e propinquo applicent maleficorum radii, ad luminum loca duaeque maleficae vel alteri vel utrique noceant aut secundum successionem aut oppositionem partiliter alteri luminari altera, aut si una quidem ex opposito altera successione obsit, minime diuturnum erit quod producitur, cum pravitatis magnitudo demoliatur quicquid ad vitae diuturnitatem succedentis maleficae distantia facere videbatur. Insigniter vero obest per successionem ut Soli Mars, ita Lunae Saturnus, contra per oppositionem autem elevationem Soli Saturnus maxime imcommodat, Mars Lunae, potis