⟨I.10⟩ De signis tropicis aequinoctialibus et bicorporibus
His expositis annectere pergamus ipsorum etiam duodecim locorum ipsorum traditas naturales proprietates. Ac ipsorum quidem generales constitutiones rationem eandem habent cum suis temporibus; colliguntur tamen quaedam ipsorum proprietates a familiaritate Solis et Lunae et reliquarum stellarum, sicut postea dicetur, ubi prius vires duodecim locorum simplices et quas per se et quas erga sese invicem habeant explicaverimus.
Primum discrimen solet fieri signorum ut alia dicantur esse tropica, alia aequinoctialia, itemque firma et bicorpora. Tropica sunt duo; primum a solstitio aestivo, hoc est partes triginta Cancri, alterum a solstitio hiberno, id est partes triginta Capricorni. Atque his nomen a re inditum est; quoniam Sol ubi haec primum est ingressus mox retro convertit abitque diversam latitudinis viam in Cancri quidem aestatis, in Capricorno vero hyemis autor. Sunt et aequinoctialia duo; unum quod est aequinoctii verni, Aries; alterum quod autumnalis, Libra. Quibus et ipsis a re nomen est impositum, cum enim primum ad ea Sol pervenerit, per totum orbem terrarum exaequantur diebus noctes. Ex reliquis octo signorum locis, quatuor firma vocantur, quatuor bicorpora. Firma quidem quae tropica et aequinoctialia sequuntur, Taurus, Leo, Scorpius, Aquarius, quod per illorum peculiaria tempora ubi ad haec Sol accessit multo vehementius sentiamus humores, calores, siccitatem et frigus, non quod tum aeris status simplicior sit natura sua, sed quia nos aliquantulum in illis temporibus versati ipsa mora vires eorum magis experimur. Bicorpora sunt quae post firma numerantur, Gemini, Virgo, Sagittarius, Pisces, inter enim firma tropicaque et aequinoctialia posita et initio et fine communes naturas cum illis habent quae et antecedunt et sequuntur.