PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · D4v

Facsimile

partes diurnae 78, nocturnae 66, Iovis 72, Martis 69, Veneris 75, Mercurii diurnae 66, nocturnae 78, quae omnes partes sunt 360. Ex his duabus rationibus finium dignior est cui accedatur Aegyptiaca, propterea quod pro utili ab Aegyptiis scriptoribus illa est tradita, et quod penitus congruant partes in illa finium cum exemplaribus genituris, quas Aegyptii collectas habent. Verum cum scriptores nusquam ipsorum neque seriem neque singulatim numerum declaraverint, suspitioni fuerit atque etiam reprehensioni ista incertitudo obnoxia. Sed ad nostras manus pervenit liber pervetustus multis iam in locis aetate consumptus, in quo contineretur naturalis et conveniens ratio ordinis et numeri illorum, concordabatque et inexpositis genituris partium descriptio et totius numeri comprehensio cum veterum traditione. Caeterum oratio erat expositionis cum verbosa tum multa supervacua argumenta complexa, ipse vero liber mutilatus, ut aegre a nobis generaliter dictorum sententia perciperetur, etsi non parum adiuvaret ipsorum finium percenseo quae in fine libri integrior remanserat. Sed tota ratio exquisitionis illorum ita se habet, nam in ordine signorum assumuntur altitudines, triangula et domus, quorum si qua stella duorum compos fuerit in eodem signo, illa principem locum tenet, quamvis malefica fuerit, quod si hoc non usu venerit, maleficae semper in loca ultima collocantur. Sed altitudinum domini praeponuntur dominis triangulorum, atque hi domiciliorum dominis consquenter quidem secundum signorum seriem, ita etiam ut duplicis administrationis stella antecedat semper habentem simplicem. Cancer tamen et Leo, domicilia Solis et Lunae attribuuntur maleficis, nam finibus luminaria non includuntur, maleficae autem in illis potentiores inveniuntur et Cancer quidem Marte, Leo autem Saturno habetur, atque his conveniens ordo conservatur. Sed numerus sic exquiritur, si non inveniatur stella dominatrix duplici modo, vel in eodem signo, vel in sequentibus duobus, tum dari solent beneficis, hoc est, Iovi et Veneri, singilatim septenae partes; sed maleficis, id est, Saturnus et Mars quinae, Mercurius autem qui communis est, senae, quibus numerus 30 partim expletur, sed hoc est accipiendum de iis, qui non nisi simplici modo dominentur. Verum cum aliquae duplicem rationem habeant, nam Venus sola est