insulae Cyclades et maritima loca Asiae minoris ac Cyprus, declivia de quadrante suo ad Vulturnum, adiunguntur etiam triangulo hoc Vulturni quo comprehenditur Tauro, Virgine, Capricorno et gubernatricibus stellis Veneris ac Saturni atque insuper etiam Mercurii. Quapropter horum locorum incolae magis sunt et corporibus et animis compositi et temperati et ipsi sane praestantiae cupidi, fortes, regni osores propter Martem; musicae autem et studiorum, libertatis cupidi, legum institorumque suorum tenaces, populari imperio gaudentes, latores legum, quae a Iove habent; certaminum et mundiciae studiosi a Venere; amicitiae, hospitalitatis, iuris, literarum, eloquentiae cultores, a Mercurio; iidem arcanorum sacroroum et initiorum institutores de Venere verspertino habitu. Rursus ex his peculiariter pertinent ad Taurum et Venerem maritima minoris Asiae loca, Cyclades insulae ac Cyprus; ideoque ferme voluptatibus, mundiciae corporique serviunt. At Graeci, Achivi, Cretenses subditi Virgini et Mercurio; ingeniosiores et doctiores et animorum cultores evaserunt. Macedones autem, Thraces, Illyrii cum subiiciantur Capricorno et Saturno; in re quidem paranda non inertes, sed a mansuetudine morum et coniunctionibus alieni. Secundi quadrantis quae pars est australis magnae Asiae, loca in quibus India, Ariana, Gedrosia, Parthia, Media, Persia, Babylon, Mesopotamia, Assyria, spectantia Vulturnum in totius terrae divisione, conciliantur et ipsa merito triangulo notapeliotico, id est sito inter ortum et meridiem, Aries, Virgo, Capricornus. Gubernaturque a Venere et Saturno de orientali habitu; quare et naturas illorum hominum cognoscere est huiusmodi dominationi convenire. Nam et Veneris numen adorant, vocantque Isin, et Saturnum itemque Solis quem Mitram nominant, multi etiam horum futura praecinunt. Necnon et pudendae ab his partes consecrantur, quae efficiuntur ab habitu praepositarum stellarum seminalium. Ipsi natura sunt flagrantes concubitus, reique venereae appetentes, saltationes his et tripudia comptusque cordi a Venere, delicatusque victus a Saturno. Cum mulieribus propalam non in occulto consuescunt propter habitum orientalem, sed masculam Venerem odere. Neque pauci ex matribus liberos suscipiunt et pectore supplices gestus edunt, propter matutinum ortum et congruentiam cordis praestantiae cum vi solari. Vestitus fe