PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · C1v

Facsimile

⟨I.6⟩ De diurnis et nocturnis

Praeterea cum evidentia temporum discrimina dies et nox efficiat et diurnum quidem spacium masculum censeatur, propter calorem et rerum gerendarum opportunitatem, nocturnum vero foemininum, propter insitum humorem illi et acquiescendi convenientiam, stellarum quoque consimili ratione nocturnam esse docuere Veneris et Lunam, diurnos Solem et stellam Iovis promiscuum Mercurii, sic ut matutina in figura diurnus, in vespertina nocturnus habeatur. Utrique etiam conditioni attribuere maleficarum alteram, secuti non similitudinem, sed diversitatem naturarum. Nam si stellis bonae constitutionis similia applicata fuerint, augentur vires bonitatis illarum, sed exitialibus admista dissimilia coercent vehementiam maliciae illarum. Qua de re frigidam Saturni stella⟨m a⟩ttribuere calori diurno, ac Martis siccam humidati nocturnae; hoc enim modo utraque ad temperatam conditionem accedet postquam a contraria constitutione correcta moderationemque adepta fuerit.

⟨I.7⟩ Quid valeant configurationes erga Solem

Neque ignorandum vires cum Lunae tum trium stellarum Saturni, Iovis et Martis intendi aut remitti de figurationibus erga Solem. Luna enim ab oriente usque ad primum incrementum cum quasi dimidiata apparet, efficiens est humiditatis maxime, inde vero usque ad plenilunium caloris, hinc etiam usque iterum ad dimidiationem siccitatis, atque etiam hinc ad interlunium usque frigiditatis. Et stellae, quas diximus, matutinae usque ad primam stationem humoris plurimum habent, a prima vero statione usque dum oriuntur de nocte magis calefaciunt, hinc etiam usque ad secundam stationem magis desiccant, a qua quidem donec occultentur magis frigefaciunt. Atque has singulae vires in universum quidem in circunfuso nobis coelo exercent quibus praevalentibus varietates tamen constitutionum plurimae existunt, ex commistione diversarum stellarum, coercente contraria semper natura uniuscuiusque effectuum vehementiam.