PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · B1v

Facsimile

liter ut hominum propriae singulorum constitutionis generalem cognitionem habeat collectam a statu circundantis coeli, veluti corpus alicuius tale esse, talem autem animum quae etiam consequetur casuum singularium praevisio, nempe quod talis coeli status, tali constitutioni aptus sit et conducat ad prosperitatem, talis vero contrarius et in adversa impellat? Haec igitur fieri posse, ut percipiantur ex his atque similibus facile patet. Quod autem non sine causa, quamvis immerito quasi fieri ut percipiantur, nequeat calumniam sustinent, nunc deinceps docere conabimur, primum quidem intelligendum multa errata, eorum qui parum accurate in re magnae et multiplicis considerationis versentur derogare fidem scientiae et facere ut fortuita videantur etiam quae veritatem complectuntur, quod non recte fit. Nam haec imbecillitas non est scientiae, sed professorum. Praeterea bona pars quaestus gratia huius scientiae nomen et dignitatem aliis artibus vaticinatricibus praetexere consuevere, qui cum fidem apud vulgus invenerint, illis quidem imponunt, cum videantur praedicere plurima, atque ea quoque quibus praedictis naturalis nulla ratio subsit, verum qui rerum inquisitioni student ex eo ipso etiam damnant praedictiones naturalibus rationibus munitas. Sed iniuria, nisi et philosophiam e medio tollendam censeamus, ideo quod qui illam professi sint nonnulli improbi repereantur. At est manifestum, multum falli in hac parte etiam diligentissimos et summo studio in mathematis versatos, non fit hoc propter quicquam eorum quae diximus, sed rei natura et infirmitate profitentium in tanto onere professionis. Nam praeterquam quod materia quo modo sese habeat generaliter consideramus non certitudine aliqua, sed coniectura, praesertim quae ex multis diversisque rebus concreta sit, hoc quoque accidit ut configurationes quas veteres tradiderunt et quibus nos iudicia accommodare consuevimus pronuntiantes de iis quas nunc observamus, ut illi olim eae igitur configurationes ne semel quidem cum nostris similes et congruentes repertae sint. Nam magis quidem aut minus concordare possunt atque id quidem immensis temporum ambagibus, prorsus autem convenire nullo modo cum omnium rerum coelestium simul ac terrestrium instauratio, nisi cui lubeat inanitate quadam gloriosa ostentare scientiam et perceptionem earum rerum quarum nulla esse po