modum infinita ratio si quis accurate eam exequi velit magisque eorum quae naturaliter contemplando singulatim inveniuntur, quam quae praeceptis comprehendi universim possent declinabimus quod ut minimum utilitatis, ita difficultatis plurimum adferat. Rationes vero eas per quas singulorum generum decreta praevidentur, et peculiares adeoque manifestiores circa unumquodque efficiendi vires quam poterimus consentanee, naturalique convenienter investigationi exponemus: praefigentes certa circumfusi coeli loca, ad quae universi humani casus tanquam scopum quo collimare oportet, referendi veniunt; deinde his locis secundum corporum dominantium conciliationem effectrices vires, quasi sagittas, eo coniiciendas accommodantes; temperandi miscendique illud quod ex diversarum naturarum coniunctiones decernitur modum relinquemus, tanquam perito Sagittario perquirentium industriae. Primum vero dicemus de iis quae solent in genere considerari in partus exordio sicut ordo consequutioque monet, a quo exordio omnia quae natura colligi possunt accipere licet, nonnihil tamen conducentibus si quis curiosior esse velit, ad sola illa quae circa concretionem peculiariter et ipsum satus momentum occurrunt eadem considerandi ratione acceptis conditionibus.
⟨III.2⟩ De parte horoscopi
Quando quidem saepenumero etiam id quod primum ac praecipuum est, momentum videlicet horae natalitiae in dubium vocatur, cum sola fere astrolaborum horoscopiorum inspectio prudenter observantibus partus momentum prodat, reliqua vero quibus plurimi utuntur horologia, non raro a vero aberrare possent, solaria quidem ob situum ac gnomonum accidentem perversionem, aquatica vero tum ob laticum naturam diversis de causis, tum fortuita cohibitione et inaequabilitate facile a veritate declinant, necessarium fuerit tradere quemadmodum quis partem signiferi inveniat quae tum in ortu debeat constitui iuxta naturae consentaneam rationem, proposita illa quae secundum datam proxime horam ex ascensionum doctrina inventa est. Accipiemus igitur