ralibus vero signis, a feris interimendos; ac si Iupiter suffragetur et ipse maleficio imbutus, in locis publicis aut celebribus interdum ad bestias damnatos; in occasu utrivis luminarum oppositus, in carceribus vitam finientes. Configuratus Mercurio, potissime si id circa serpentes qui in sphaera sunt aut terrestria signa eveniat, a morsu venatorum morientes. His vero si Venus accedat, veneficiis et foeminarum dolis; quod si in Virgine et Piscibus aut aquaticis signis, Lunae configuratur, in aquis suffocandos; circa Argo navem etiam naufragiis succumbentes; in tropicis Soli congrediens aut oppositus aut Marti vice Solis, a ruina oppressos; quod si coeli medium obtineat, ab alto pracipitandos. Martis vero stella Soli praeter conditionem aut Lunae infensa tetragonis oppositisve radiis, in signis humanae, figurae in seditionibus aut bellis interficiendos tradit aut sibi ipsi qui manus inferant; foeminarum vero opera interimendos, quando Venus illi testificatur; quando vero Mercurius, a piratis aut latronibus aut maleficis hominibus; in mutilatis et imperfectis signis aut circa caput Medusae, decollandos aut mutilandos; in Scorpione et Centauro, ustionibus sectionibusve aut medicorum revulsionibus e vita decessuros significant. In coeli medio imove, crucibus affigendos, maxime circa Cepheum et Andromedam; in occasu horoscopo oppositus, vivos comburendos; in quadrupedibus, vero ruina aut distractione vitam cum morte commutantes. Quod si et hic Iupiter testificetur simul pravitatem indutus, illustri rursus mortis genere decedunt, condemnatione nimirum et ira principum ac regum. Coniuncti vero mutuo malefici atque ita oppositi in aliqua dictarum constitutionum, plus faciunt ad mortis malitiam, quae cuiusmodi potissimum evasura sit ex principe interemptorii loci gubernatore cognoscitur multis concurrentibus et in genere et in magnitudine acerbitatis, quando uterque ad interfectoria loca rationem aliquam habet. Tales vero etiam sepultura orbati deseruntur, absumuntur autem a feris aut avibus, quando in signis eiusmodi figurarum malefici reperiuntur, nec ullus beneficus supra terram existit qui interemptricibus locis occurrat. Peregre moriuntur quorum interemptricia loca occupantes planetae ab angulis ceciderint, maxime cum Luna etiam accurrit aut tetragonis oppositisve radiis dicta loca intuetur.