PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · H2v

Facsimile

septentrionalis sit non appareat flabit aquilo, si vero altera australis non appareat flabit auster. Praeterea quae certis temporibus in coelo se ostendunt et ostenta dicuntur, eorum crinita sidera semper squalorem ventosque praenuntiant, eo quidem vehementiores, quo pluribus in partibus et ipsorum corpora grandiora fuerint. Discursiones et iaculationes stellarum, si ab uno angulo prorumpant, inde quoque ventum emittunt; sin occurrent inter se ventorumque praelia suscitant; sin vero de quatuor plagis ruant hyemes varias ferunt atque etiam fulmina, tonitrua et quae alia huiusmodi sunt. Nubes in quibuscunque finibus conspectae assimiles floccis lanae nonnunquam hyemes afferunt. Sed arcus quocunque tempore extiterit, si serenum sit hyems, sin hyemet serenitas expectanda. Ut autem haec concludantur, sciendum generalia visa aeris certis temporibus eadem portendere quae sunt in superioribus de suis quaeque accidentibus explicata. Atque hactenus placuit de generali inspectione universalium atque particularium signorum breviter disserere. Quod superest, genitales praecognitiones sicut et ordo postulat nunc deinceps exequemur.

Finis libri secundi.