PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · H4v

Facsimile

eam quae proxime partum antecessit coniugationem, sive illa interlunii fuerit sive plenilunii, et observantes diligenter in interlunio quidem utriusque luminaris, plenilunio vero eius quod supra terram extiterit partem, quae nam stellae partus tempore gubernent; quae quidem ratio in his quinque consistit: triangulo videlicet et domicilio, altitudine, termino et irradiatione seu configuratione; hoc est cum unum aut plura horum aut etiam universa quaesitus locus erga potituram dominatione stellam obtinet. Si igitur unum his omnibus aut pluribus instructum reperiemus quam ille partem occupat, eius signi in quo versatur tum quando foetus in lucem aeditur, quota sit animadvertemus, totam enim oriri iudicabimus eius signi quod ascensionum regula proximum huic depraehensum est. Quod si duo pluresve ad principatum aspirant, cuius partilis locus partus tempore vicinior numero fuerit illi qui iuxta ascensiones in ortu existit huius partium numero abutemur. At si duo pluresve in hac propinquitate pares sunt is qui potiorem habet rationem tum angulorum, tum etiam conditionis praerogativa praeferendus erit. Verum sane ubi huius dominationis partium distantia maior invenitur a posito horoscopo quam a medii coeli cardine, tum eodem partium numero ad constituendum medii coeli angulum abutentes secundum eius ductum reliquos cardines figurabimus.

⟨III.3⟩ Divisio praecipiendorum

His ita definitis, si quis ordinis sectandi gratia ea quae in genituris universim spectanda sunt dividat, inveniat sane inter ea quae natura comprehendi possunt quaedam ante genituram sita esse, cuiusmodi est de parentibus tractatio; quaedam vero et praecedere et sequi, ut cum de fratribus et sororibus solliciti sumus; quaedam circa ipsam genituram versari, quae varia sunt, neque uno capite comprehendi possunt, postremo vero quae eam sequuntur et haec multiplicem habent tractationem. Est vero inter ea quae circa genituram versantur, de masculino et foeminino partu, de geminis aut pluribus, de monstris et de iis qui antequam nutriantur extinguuntur; inter ea quae genituram sequuntur