faciendum colligitur et eorum familiaritate aut inimicitia, quam ab initio susceperunt. Quibus vero temproibus magis elucescet decreti vis significatur ab annuorum et mentruorum signorum cum obnoxiis locis configuratione et secundum ingressus astrorum et Solis Lunaeque radiationes ad annua et menstrua signa. Nam si convenienter se habent cum locis affectis ab initio in genitura accepto et secundum inambulationes convenienter illis configurantur pro re proposita bonum, si inconvenienter et praeter conditionem opposita quidem aut quadrangula figura in transitibus malorum authores sunt. Aliter vero configurata non ita, ac si iidem et temporum et introituum domini fuerint planetae illustris fit et minime mediocris decreti natura, sive illud bono sive malo fuerit; multo vero magis, cum non solum temporis quod gubernant nomine causarum generi praesunt, verumetiam ab initio secundum genituram. Omnino vero beati aut miseri sunt quibus vel unus locus ab omibus aut pluribus aphesibus occupatur, aut si hae differant, eadem tempora omnes plurimasve obviationes similiter beneficas aut maleficas complexa sunt. Hic igitur nobis est temporum contemplandorum modus, genera vero decretorum suis temporibus evenientium congerere hoc loco omittemus, ob illum quem nobis scopum proposuimus cum astrorum efficientia generatim perspecta, partilioribus eventibus accommodari iusta ratione possit. Si mathematici causam erudite cum ea quae extemperatura nascitur comparemus.
Finis libri quarti.