PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 330

Facsimile

cum fine nativitatis, et tunc significat qualitatem finis rei. Veluti in nostra genitura si ponatur undecima pars Tauri ascendens propter locum Martis et Lunae, qui sunt in undecima parte signorum et sunt domini loci coniunctionis luminarium, et etiam Mercurius principalis dominus erit propinquus numero medii coeli valde. Tunc habebimus finem omnium negociorum nostrorum et casuum qualis futurus sit, ex hoc sequuntur duo, primum quod illi quibus ascendit numerus consimilis numero inventi per viam Ptolemaei, vel saltem valde proximus, tales habent principia media et fines, valde similia et conformia, quibus vero ascendens verum plurimum distat ab ascendente quaesito per viam numerorum, in his principia rerum et media, et fines erunt valde dissimilia, et maxime si multum disteterint, ut in nostra genitura. Tales enim videbuntur quandoque esse in coelo et statim, decidunt in eadem causa, rursus quandoque videntur esse demersi in profundo et destituti spe omni, et statim praeter omnium spem quasi coelesti quodam auxilio emergunt. Causa est quia principia sunt dissimilia mediis et media finibus. Secundum est quia iuxta Ptolemaei sententiam oportet utrunque principium considerare, scilicet verum et naturale, verum appello quod est inventum per astrolabium. Et si dicas non potui habere per astrolabium tale principium? Respondeo habeas illud per consensum plurium directionum quas veras experimento inveneris, sicut ego in mea genitura feci. Quod si dicas, quare appellas naturale ascendens quod est inventum per rationem illam numerorum, cum rationem numerorum Ptolemaeus in sequenti capite reprobet? Dico quod Ptolemaeus intelligit consensum inter dominum loci luminarium et ascendens, vel medium coeli tempore geniturae qui consensus fit per trigonum ut declaratum est, ut inter decimum gradum Arietis, et decimum Leonis, vel si non potest, per exagonum qui est dimidius trigoni ut ex decimo Arietis, in decimum Geminorum, vel si non potest, per dimidium exagoni quod est spacium triginta graduum et per composita ex illis, ut inter decimum Arietis, et decimum Tauri, vel Cancri, vel Virginis, vel Libra. Et generaliter intelligit figuram duodecim laterum aequalium in eclyptica, quae ut manifestum est cadit semper in similes gradus signorum. Et si dicas cur ergo talem figuram non recepit in numero aspectuum? Respondeo quod talis figura non est subiiciens ad operationem aliquam sensibilem, sed bene ad hoc, ut habeat principium naturale nascendi, quia tale principium consistit in quadam sola potentia et in quadam permissione, seu consensu, cui sufficit figura duodecim laterum, quae tamen non sufficit ad actiones. Rursus si dicas quare non ergo nascuntur omnes ascendentibus talibus gradibus naturalibus, seu correspondentibus numero medii coeli, vel ascendentis cum numero gradus planetae dominantis in loco coniunctionis vel oppositionis luminarium? Respondeo quod istud contingit vel propter fatum aliquid aliud intendente natura, vel propter nativitatem patris et matris, directiones et progressiones, et maxime matris, vel quia planeta dominator est debilis, ut mihi Mercurius, qui parum aut nihil potest, nec in Tauro, nec in Capricorno, nec etiam in signis oppositis, et est retrogradus, et in sexto loco, vel dicas quod naturale principium, et verum sunt semper distincta parum aut multum, et quod naturale semper sumitur a principio respirationis, et principale a perfecta respiratione quando iam foetus non posset amplius vivere in utero, et istud verisimilius est. Cum igitur Ptolemaeus non possit habere secundum principium et principale accipit imperfectum et primum et hoc quia sunt partes totius temporis nativitatis et secundum hanc viam ascendens nostrum esset vigesimaquarta pars Arietis, dico de naturali, quia ascendens naturale semper praecedit verum, et naturale et verum ascendens est sexta pars Tauri, et decem minuta, et tertium ascendens quod vocatur finis, esset duodecima pars Tauri et totum tempus nativitatis est mi-