propriis locis, unus autem recipiat, ut Iove in Cancro, Luna in Tauro positis, vel si ambo mutuo se recipiant, unus autem proprio loco, ut Iove in Tauro, Luna in Cancro, vel si unus recipiat, alter in proprio sit loco, velut Iuppiter in Piscibus, Luna in Sagittario. Erunt igitur modi compositi similes 10. dissimiles 30. Simplices similes 7. dissimiles 21. Horum itaque summa est 68. Praeter decompositos, qui vix numerari quaeunt, ut Sol in Leone, Iuppiter in Ariete, nam sunt in communibus ambo, et unus etiam in propriis, et alter est receptus. Similiter Iuppiter in Piscibus, Luna in Virgine, unus est in communibus, alter in propriis, et alter etiam in alterius casu. Ita decompositus est modus Martis in Piscibus, Veneris in Cancro et Mercurii in Scorpione, Lunae in Virgine. His ita expositis, ut scias horum decreta per capita, animadvertere debes quod planetae in propriis locis validi sunt. Et si unus tantum sit alium superat et vincit et si in propriis locis se inimico aspectu intueantur, aut mutuo casu sint, invictum malum erit hoc. In casibus suis planetae debiles sunt. Sed si alter eorum solum in casu extiterit, qui erit in casu resistit et impediet alium, etiam si ab illo recipiatur. Velut si Venus ex Cancro, Martem in Tauro positum respiciat, Mars Veneris decretis resistet. Quod si mutuo se recipiant erunt firmi et expediti in decreto suo. Sed si unus tantum recipiatur, qui recipitur fovebitur a recipiente, sed tamen obediet illi. Et erit receptus, velut servus in domo domini sui, sed si unus sit in alterius casu, velut Sol in Tauro, Mars in Virgine, Mars impediet Solem, et Sol Martem, sed non tantum. Planetae in communibus significant consensum, et praeter id populi favorem, ut quasi res illa ab omnibus ad quos pertinet negocium illud comprobetur. Si planetae sint in mutuo casu, erunt hostes, ideo vix consequetur quippiam boni per alterutrum eorum promissi. Si planetae sint in diversis trigonis, discrepabunt media ad consequendum talem finem. Et iudicia hominum de eo erunt diversa. Si solum unus planeta est in suo trigono, alius autem non, claudicabit res promissa, quia non undique eadem habebit existimationem apud eos ad quos pertinet. Peregrini difficultatem perficiendi, vel assequendi intentum arguunt. Atque ita de aliis, exemplum in prima genitura, Venus est in communi dignitate et in suo casu, Saturnus peregrinus. Casus igitur proprius facit ut operationes Veneris sint debiliores, et hoc est bonum, quia non erit adeo lasciviae et voluptatibus deditus. Erit etiam satis hilaris, mansuetus, et blandus, quia Venus vincit Saturnum ex trigoni dignitate, quia tamen Venus cadit, et Saturnus est peregrinus, impediuntur aliquot promissa Veneris, et difficulter perficientur quaedam promissa Saturni.
Dicit igitur Ptolemeus, quod si in mutuis fuerint dignitatibus, tunc evidenter, et firmiter suos effectus ostendent, et claros intelligit futuros eos in talibus artibus.
Textus XVII
Conferunt etiam signorum propriae vires in quibus gubernatores actionum et opificiorum planetae extiterint nonnihil ad operationum officiorumque variationem. Nam humanae figurae signa et operationes et opificia quae arte scientiaque constant et ad hominum usus instituta sunt conducunt, quadrupedia vero ad res metallicas, negociationes, aedificationes, artesque fabriles, tropica et aequinoxialia ad res translatitias ad interpretationes, ad rem geometricam rusticam ac medicam, terrestria et aquatilia ad res aquaticas et humidas, ad herbariam ac navalem, ampli-