actissima enim ratio observationum instrumento armillarum constat. Armillis autem tam parva distantia non deprehenditur, cum hoc instrumentum non in minores partes dividatur, quandoquidem ut diligentissime in tres mille sexcentas divisum fuerit a Ptolemaeo. Igitur nec certa dies, nedum hora, aut coeli figura et status, haberi possunt. Multoque minus sciri ubi nam gentium eventus futuri sunt. Hanc ob causam scientiam talium coniunctionum quae ad hanc usque diem adeo celebrata fuit, quam parvi sit momenti clare quisque intelligit. Sunt tamen quaedam generalia quae ex coniunctionibus magnis habentur, et sunt quod coniunctiones in signis aqueis, quia trigonus est Martis, significant multa bella et inventiones operum mechanicorum propter Martem, et morbos malignos contagiosos propter Scorpionem et Cancrum, et mixtionem Martis cum Venere, vel cum Luna, et haereses graves, et magnas, Mahumeti, et aliorum quorundam dogma, lex, sub eo trigono ortum habuit. In primo autem trigono, scilicet Arietis fiunt mundi imperia et monarchae propter dominium Solis et Iovis qui significant tranquillitatem in mundo, haec autem non possunt contingere nisi uno regente omnia. Apparent et sapientes et viri insignes, et sterilitates magnae propter dominium planetarum calidorum, parumque humidorum.
Primum enim Arbace authore coepit imperium Medorum, quae enim ante caligine vetustatis obumbrata fabulis, quam historiae propiora sunt, anno ante Christum 800. cum eadem coniunctione in Ariete Christi tempore Imperatorum sub Augusto. Anno 790. Carolus Magnus dissolutum Imperium redigit in unum totidem annis in singulis collectionibus pene anticipando. Ideo post annum millesimum, quingentesimum, octuagesimum tertium usque ad annum millesimum, septingentesimum, octuagesimum secundum ante medium, incipiet Monarchia, et omnia regentur nutu unius. In secundo autem trigono, scilicet Tauri, fient terraemotus et inundationes, et cometae plures propter Capricornum in quo dominantur Saturnus et Mars et debilitatem praefectorum, qui sunt Venus et Luna. Dissolventurque quae parata sunt sub trigono aqueo.
Eiusmodi apparuerunt temporibus Tarquinii Prisci ante Christum annis circiter sexcentis et post ducentis. Et post rursus mille omnia dissoluta. Sed cum coniunctio pervenerit ad trigonum humanorum, id est, Gemini, tunc dissolventur Monarchiae per trigonum Arietis factae, et loco eius traducetur in aliam Monarchiam et propter dominium Saturni et Mercurii erunt multi sapientes, et artes vigebunt, et erunt multi deceptores et homines erunt improbissimi et vigebunt vitia in libidinibus maxima et cometae multae in coelo videbuntur propter Mercurium.
Et ante Christum tum primum floruerunt Hippocrates, Pythagoreas, Plato, Aristoteles, Theophrastus et Euclides, annis post Christum quadringentis lumina ecclesiae Augustinus, Hieronymus. Annis rursus 1200. Arabes inter quos princeps Averrois Algazel, Heber. Trigoni autem aquei effectus ante Christum apparuerunt bella quidem saevissima Romanorum cum seditionibus inauditis et conversione totius orbis, et tum artes maxime floruerunt ferme ut etiam nunc. Post a Christo nato, scilicet a 600. anno ad 800. bella Saracenorum et sectae Mahumetis, tumque iterum concussus orbis, artes floruere sub Heraclio Imperatore. Rursus anno post 800. id est, a Christo nato 1400. Typographica et machinarum ad miraculum usque, tum alia inventa mirabilia, talia igitur et his similia suis circuitibus erunt, sed non licet determinare tempora ac dividere, et regiones temporibus accommodare propter causam dictam, sed licebit ex deliquiis illa invenire.
Reliquum est ut dissolvamus residuum quartae dubitationis, quia relictum fuit unum argumentum contra Ptolemaeum, scilicet quod aliqui moriuntur