PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 146

Facsimile

cum Iovi, Veneri, vel Lunae iungitur, calidus et humidus efficitur, atque ideo temperatus et beneficus. Mercurii enim stella a Sole atque Luna vincitur ratione quidem generali, quod potentissima sint, haec luminaria. At vero ab omnibus aliis planetis, tum vero in errantibus maioribus vincitur atque mutatur duplici ex causa, et quod simpliciter minimus sit inter omnes stellas, et visu etiam minimus, et quod celeriter motus ab aliis astris, quae non celeriter moveri possunt, validiore influxu facto succumbat. Accedit quod Mercurii sydus potentia, ut dixi, in utramque naturam mutari paratum est. Tria igitur in his iam docuit, qualitatem, scilicet luminis, magnitudinem, quae prima est in Sole, deinde in Iove, quo ad robur et quoniam in toto corpore est. In Luna vero, quo ad densitatem ac terrae propinquitatem, post Venere, post Marte, inde Mercurio, atque Saturno deinde temperiem, quae optima est in Iove, secundo loco in Venere, tertio in Luna, mediocris in Mercurio atque mutabilis, prava in Marte pessima in Saturno, ab his vero opus quod a facultate fit, id vero perpetuo simillimum facultati. Unde temperatissimae etiam maxime beneficae, intemperatae autem maleficae. Sol maxima omnium fortunarum est, neque planeta ullus magis est beneficus, neque magis temperatus, ut supra ostendimus. Verum quia planetas reliquos primum lumine suo impedit dum occultantur sub illius radiis, maleficus dicitur, quoniam illius lumine aliorum decreta benefica frustrantur. Deinde etiam quod maleficarum vires fovendo, aut repugnantia quadam ac veluti dissidio, ut cum Saturno iungitur, maxima afferat incommoda. Tertium, quod cum aestatem facere possit, et hyemem, potentia quidem maximas mutationes subire aptus est omne autem astrum, ut declaratum est, tales habet actiones, quales potentia ipsum est. Mutationes autem recipit et ab astris inerrantibus, et a locis ipsis superioris coeli noni. Ab astris quidem magnis triplici causa, et quod tardiora sint, et quod maiora, et quod altiora. Porro neque altitudo, neque tarditas lumen illius immutant, sed opus tantum vincunt. Magnitudo vero etiam lumen vincit et superat. Est et quarta ratio qua Solem inter ambiguae naturae sydera collocamus, quoniam velut quicquid nobis evenerit boni malive in signis Principibus imputamus, ita impedito Sole ingentia mala sequi consueverunt, quae in illum reiicientes, infortunatum et maleficum appellare audemus ingrati, cum tamen natura sua nullus sit melior. Nam longaeva vitae spatia, corpus incolume, mentem synceram atque optimam, regias dignitates, honoresque atque opes, plus Sol largitur, quam omnes errantes aliae stellae simul, ut non immerito Sol quasi solus appelletur. Quod vero calidam et humidam intemperiem temperatam appellaverit, nos equidem non ut alios, minime fatigat. Moderata enim qualitas temperamenti nomen meretur, multitudo autem ut calida dicantur et humida at quae non ob multitudinem, sed qualitatis excessum calida et humida dicuntur, non iam temperata merentur appellari, sed calidae et humidae intemperies. velut frequenter Veneri et Luna, rarissime autem Iovi contingit, cum debilitatis luminibus atque corruptis, inanes qualitates potius quam luminis multitudinem ad nos detulerint.

〈I.5〉 Caput V

Textus XXXII: De stellis masculinis et foemininis

Rursus cum primarii sexus duo sint, masculinus et foemininus, conferenda ex supra dictis naturis humiditas ad foemininum, quod illa in hoc seu abundet, reliquae vero