PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 253

Facsimile

Vel si videtur et est orientalis a Sole et est validissima. Hae igitur sunt sex regulae inservientes novem modis.

Sed dubitatur quoniam in erraticis praeponit sequentem angulum et omittit antecedentem, in fixis autem non solum antecedentem omittit angulum, sed etiam sequenti praeponitur. Causa est quia erraticae cum moveantur ab occidente in orientem magis, locum deliquii superasse videntur, et ad illum ferri motu primi mobilis at vero fixae cum valde moveantur ab occidente in orientem videntur in praecedente loco esse robustiores, quia orientales sunt a Sole.

Considerandum autem in locis triangulum domus altitudo finis. Et in his forma ut mox dicet situs ut in angulo vel succedenti decima, vel horoscopo proprietas ut terrestrium vel in aqua degentium. Velut Cancri, ranae et testudines vivunt in aquis, nec tamen habent formam piscium, sed et stellas observandas iubet non omnes, quae in angulis sunt, sed solum illustres, vel ibi positas, vel in oriente ortas, aut in occidente occidens, vel in medio coeli meridiantes aut quae in eclyptica sint, aut valde prope etiam si parvae sint, simul enim ascendunt et occidunt.

Textus XXXV

Atque ita animadversa in stellis authoritate effectuum contemplabimur et formas signorum, in quibus et deliquium ipsum et huius dominatrices stellae repertae fuerint, a quorum proprietatibus modi generalium eventuum communiter ducuntur. Nam quibus signis forma humana tribuitur, sive in signifero, id est, eclyptica intelligantur, sive per reliquos inerrantes appareant, significant evasuros eventus in genus humanum. Aliorum terrestrium formae quadrupedes, assimilibus brutis, serpentes, anguibus et huiusmodi, rursum ferae, immansuetis et noxiis humano generi, mites, utilibus, domitis, operamque et adiumentum commoditatibus vitae nostrae afferentibus pro cuiusque formae descriptione, ut equi, bovis, pecudis, ventura portendunt. Praeterea septentrionales formae terrenae, terrae subitos motus, meridionales nimborum fluxus afferunt. Iam cum loci illi authoritatis fuerint in figuris pennigeris, ut Virginis, Sagittarii, Gallinae, in aves et volatica, inque primis ea, quae victui apta sunt, similiter cum natantibus in aquatica et pisces eventus cadunt. Quae figurae si fuerint marinae ut Cancer, Capricornus, Delphin marinis piscibus, classibusque insuper et navigationibus, sine fluviatiles, ut Aquarius Pisces fluviaticis et fontanis ventura decernunt, Argo autem utrunque genus complectitur.

〈Commentarius〉

Stellas quae dominantur in loco deliquii et cardinis eum sequentis ordine signorum considerat, in quibus signis sint, tum etiam ipsius deliquii locum gratia exempli ascendat Gemini, deliquium sit in Ariete parte vigesima octava, Mars et Mercurius principaliter dominabuntur, sed Marti primus locus debetur. Sit igitur Mars in Virgine, et Mercurius in Tauro, exempli gratia, hoc in deliquio, Arietem propter deliquium, et Virginem propter Martem, et Tauri signum propter Mercurium considerabimus. Non quidem signa noni coeli, sed quae in octavo formantur ex configurationibus fixarum stella-