devastabit. Ob id igitur cum eius naturae sint, aestum magnum significabunt. Sunt enim naturae martiae quia igneae et Mercurii, propter motus celeritatem et iaculationem.
Similiter et cometae a Marte et Mercurio fiunt, quoniam et ipse velociter moventur et igneum quippiam prae se ferunt. Vocavit autem eas crinitas qui convertit a nobilioribus, cum Graeca lectio cometas habeat, quod est commune nomen, nam cometarum tria sunt genera, unum quidem quod comam habet circum circa, vocaturque cometes, secundum quod barbata appellatur, cum in unam partem tantum crines feruntur, tertium quod caudata quoniam caudam habeat immensum autem et celerrimum est incrementum omnium harum, ut quae pedales primo videantur, inde intra paucorum dierum spatio quartam totam zodiaci occupent. Durant incerto temporis spacio ut quaedam etiam per annum ut Iosephi tempore supra Hierosolymam, excidium illi portendens, affulsit, velut et Iosephus ipse testatur. Longissimum tamen earum tempus vix (nisi pro miraculo) sex menses excedit plerunque autem finitur ante trigesimam diem, nunquam ante septimam. Motus illius triplex, unus ab oriente in occidentem, alter ab occidente in orientem, tertius diversus veluti ab occidente in meridiem vel a septentrione in occidentem. Generatur autem frequentius in septentrione et maxime in candida via a tropicis citra, fiunt tamen et quandoque sub aequinoctiali et etiam iuxta tropicum hyemalem, atque alibi. Verum ut dixi frequentius circa septentriones, qua in parte tres ego in tribus annis vidi. Nocte videntur pulcherrime sub crepusculis, non item de die non nisi potenti modo. Plures posse videri constat simul ut Caroli Martelli, aetate mense Ianuario duo visi sunt intra quatuordecim dies, quorum alter Solem praecedebat, alter sequebatur caudis versis Aquilonem spectantibus, fuit is annus septingentesimus vigesimus sextus. Duo quoque anno millesimo trecentesimo trigesimo septimo apparuerunt simul, nec brevi tempore, cum duos menses socii simul impleverint. Differunt cometes a iaculis, quod ut dixi in longius cometes effectus suos extendunt quam iacula, et per se etiam, quod non eclypsis tempore videantur, plurimum possunt. Nemini autem dubium est quod si cum eclypsi contingant, quin geminatis viribus plurima et assidua mala producant. Unde iacula et repentinae stellae nisi crebrae fuerint ut dixi, aut magnae valde, aut in die conspicuae non sine deliquio, quicquam effatu dignum significare poterunt. Et quanquam omnes cometae a Marte et Mercurio producantur, habent tamen aliquid etiam cum aliis planetis commune, quod a coloribus non secus ac eclypsis discernitur. Nam qui fuscus est participem habet Saturnum, qui exacte candidus, iovius est, qui exacte rutilus, martius, qui flavus, venerius, qui totus varius, in illo vis Mercurii dominatur. Constat enim observatum fuisse quandoque cometas etiam aliorum planetarum, quam Martis et Mercurii motum retinuisse, quemadmodum Iovianus Pontanus enarrat dicens: “cometes tenui primum capite, comaque admodum brevi a nobis conspectus est qui mox mirae magnitudinis factus, ab ortu in septentrionem coepit deflectere, nunc citato motu, nunc remisso. Et quoad Mars, Saturnusque regrederentur, ipse aversus, coma progrediente ferebatur, donec ad arctos pervenit unde cum primum Saturnus et Mars recto cursu pergere coeperunt, in occasum interflexit, tanta celeritate, ut die uno triginta gradus emensus sit, atque ubi ad Arietem et Taurum commeavit videri desiit. Ille dies plurimos fulsit, et qui initio brevior visus fuit, adeo crevit, ut, quinquaginta gradus, atque etiam amplius occupaverit. Feruntur autem velocissime quandoque mirisque modis, caudamque contorquent”. Sed sufficiat tam velocis motus, quam etiam conversionis caudae, praeclarum unum exemplum subiunxisse. Verum antea forsan quispiam quaeret in quo cauda et crines ab ipso cometa differant? Respondemus caudam atque crines tenuiores esse substan-