Textus LVII
Nam ipse quidem Sol universales temporum constitutiones et modos facit, unde et penitus imperiti mathematum futura praenoscunt, sed et proprietates signorum ad significationem ventorum et generalium naturarum assumendae.
〈Commentarius〉
Docet nos duos, primum quod Sol iuxta naturam stellarum quibus applicat generales facit constitutiones, utpote quod cum iungitur Caniculae commovet maria et maximos aestus parit, et multos morbos, et hoc semper, et similiter cum Vergiliae oriuntur, flat Auster, oriuntur autem mense Maii. Cum vero exoritur Orion flat Aquilo, oritur autem post Caniculam die sequenti mense Iulii, mense vero Februarii cum Fidicula occidere incipit Favonius flat, confirmatur autem zona Orionis emergente, inde terra aperitur et pullulare incipit. Haec igitur inquit Ptolemaeus norunt cognoscere, etiam si mathematica carent quod et superius in primo libro docuerat, nautae atque etiam praedicere. Similiter et agricolae ventorum et statuum coeli habent cognitionem, quoniam a Sole pendet talis generalis mutatio.
Propterea consulo, ut quilibet qui velit de futuris pronunciare statibus temporum anni, observet tribus vel quatuor annis exortus syderum et occasus singulis diebus, et praeter id diligenter ventos, et coeli status in sua regione et in quibus concordant statusque ipsi constitunt, adnotet, tabulamque faciat toti anno inservientem exemplo deducto a Ptolemaeo qui talem observationem non omisit, quae ad nos pervenit diligentia Nicolai Leonici qui illam in Latinum vertit sermonem, impressaque habetur cum P. Ovidii Fastis a Colinaeo Lutetiae, opus sane per quam elegans, sed cum tam publicum esset frustra hic adiiciendum duxi. Ptolemaeus autem ad situm urbis Alexandrinae illum construxit. Quamobrem cum nulli alii urbi inserviret, sola methodo utilis ille liber est, ut sibi quisque talem fabricare possit. Nam ut facilius quisque ex illo Ptolemaei ad suae urbis verticem et consuetudinem traducere possit, observet primum praeter aequinoctia et solstitia, et nostro tempore ita disponuntur aequinoctium vernum die decima Martii, solstitium aestivum undecima Iunii, aequinoctium autumnale tertiadecima Septembris, bruma undecima Decembris, congressus Solis ad stellas, ut dixi fit ferme quinque diebus post eam diem, quam scripsit Ptolemaeus. Exemplum zona Orionis emergit nonis Februarii, id est, quinta die, ut Ptolemaeus ponit, eo in libello adiiciens turbidus est aer Favonii flatu. Primum igitur accepta sphaera in qua stellae descriptae sint locis suis diligentissime, animadvertes quando cingulus Orionis orietur. Id vero erit circa decimam Februarii ut dixi, id est, quinque diebus post observationem Ptolemaei, nam regula non tenet ad unguem in omnibus propter diversitatem altitudinis poli. Observabis etiam quisnam ventus spiret, qui profecto nobis est Favonius etiam, nam in astrorum ortu et occasu semper concordabunt observationes nostrae cum observationibus Ptolemaei, parvo discrimine temporis excepto de ventis autem et coeli statibus etiam plerunque. Scripserat de hoc Franciscus Sirigatus, sed non satis experiri potui an exortus illi veri essent, atque occasus iuxta finitoris nostri rationem secundum quam conscripsit librum, sed omnino partem observationis temporum non attigit Quamobrem si ea vera esset tanto minus deesset. Fuerat consilium mihi hanc ad librum istum traducere, quae Ptolemaei erat emendatam atque perfectam, sed cum considerarem soli posse convenire uni regioni, atque neque illi perpetuo nec diu, sed solum quantum ad usum vitae unius hominis sufficiat, aequum non duxi tam inutili labore chartas implere. Nam quod ad exemplum attinet atque inventionem, sufficit libellus ille Ptolemaei iam omnibus vulgatus, magna certe utilitate humani generis. Consulo igitur ut quisque sibi qui velit mutationes temporum co-