ut dixi, quippiam ex figuris ortum habens incertis quidem nobis, conditori autem certissimis, ex quo plurima atque ardua, sed solo experimento deprehenduntur.
Est etiam illud consideratione dignum, quod fixis stellis quippiam accidit Solis causa superioribus planetis simile, non tamen idem. Cum etenim primum Sole illas relinquente ante ipsius exortum illuxerint, tunc validissimae sunt, remittuntur autem dum Sol longius abest. Cum vero sub oppositione fuerint, debiliores fiunt, donec ad exortum matutinum redierint. Hoc autem experimento et mathematica ratione constat, nam cum proximae Soli fuerint, lumen Solis, quod altiores sint, ad nos reflectunt, quod imbutum viribus stellae, dum illa nocte exoritur, minime nativis impedita radiis Solis, maximos effectus atque repentinos, tum celeres in his inferioribus producit. Utrum vero a primo discessu a Sole stellae sint humidiores, deinde usque ad oppositionem calidiores, Caniculae exortus ostendit verum non esse quandoquidem dum primum apparet, omnia excalefaciat atque exurat. Calidior igitur est atque humidior Solis radiis proprio lumine infectis, non quidem ut dictum est centies, humido secundum qualitatem sed secundum quantitatem, atque inimico humano generi, quemadmodum est visus serpentum. At vero quaeret quispiam de planetis in oppositione atque quadratis Solis, quonam pacto se habeant cum in ipsismet punctis fuerint? Itaque dico in primo stationis primae puncto tanto calidiores sunt quanto humidiores, antea humidiores quam calidiores, post sicciores quam calidiores. In ipso oppositionis puncto tanto calidiores quanto sicciores, tunc vero est ac si nihil caliditatis ac siccitatis addidissent. Protinus vero fiunt sicci atque frigidi, sic ut siccitas augeri incipiat usque ad medium spatii quod est usque ad stationem secundam inde siccitas remittatur, frigiditas vero semper augetur, donec ad medium spacii pervenerit, quod est inter stationem secundam et occultationem, tunc enim propter quintum tempus frigiditas in ultimo consistit, et planeta fit debilissimus. Haec autem necessaria sunt ad determinandam magnitudinem qualitatum. Sententia igitur Ptolemaei est, ut in omnibus astris habitum illorum ad Solem tribus ex causis respiciamus, prima quia omnia astra moderantur Solis effectus, et illius virtutem in haec inferiora augent aut minuunt, ipse autem principalis causa omnium est. Secunda quia virtus quae ad nos defertur ab astris tanta est, quantum est lumen quod a Sole recipitur ab illis. Hoc autem, ut dictum est, non simpliciter intelligi debet, sed omnibus his modis quibus explicavimus. Tertia, quia omnes planetae, ut dicebat Messahalla calligantur Soli velut fune et verum dixit, omnia enim coeli sydera Solis cursum observant. Nam Venus et Mercurius eodem motu in eccentrico moventur, et centrum epicycli eorum idem est cum centro Solis semper. Luna epicycli centro et abside media hinc inde semper aequaliter distat a linea medii motus Solis, sic ut linea quae ducitur a centro solaris circuli per centrum Solis media semper sit inter absidem Lunae, et lineam ductam ex centro circuli Lunae per centrum parvi sui circuli. Tres vero superiores tantum distant ab abside sui parvi circuli, quantum linea medii motus Solis a linea medii motus ipsius planetae. Fixae vero stellae eodem motu ad unguem moventur quo ipsius Solis absis. Itaque constat Solem esse metrum et mensuram omnium syderum, quae in coelo sunt. Haec volui dixisse, ut intelligeres Solem esse principem atque regem inter astra, cuius consideratione atque respectu omnia metiri debeant. Quantum vero ad figuras signorum, sciendum est quod propter octavi orbis motum Aries amplius non est iuxta aequinoctii circulum, nec signa ipsa aequalis sunt longitudinis atque latitudinis, sed quaedam quadraginta et amplius partium in longitudine. Similiter et circa latitudinem plurimum, ut dixi, differunt, quamobrem non ex antiquo situ, sed ex stellarum natura et configuratione virtus signorum octavi or-