primum punctum Arietis, media sit alia coniunctio vel oppositio, quid dicendum erit? Respondeo quod eclypsis primo erit consideranda, quia si potest super totum annum ut visum est, multo magis super ver solum, aut aestatem, aut autumnum, aut hyemem cui proximior erit. Figura igitur eclypsis primum locum obtinet statim sequentis temporis et in parte anni etiam in qua effectum suum ostensura est, in reliquis autem partibus anni obtinet ultimum locum nisi sit eclypsis valida. Secundum locum obtinet figura ingressus Solis in punctum cardinale quo ad robur, sed non quo ad cognitionem. Tertium locum, quo ad robur, obtinet figura interlunii vel plenilunii proximioris ingressui Solis in punctum cardinale.
His visis ponamus quod in vere sint signa multi humidi, significabit putredinem fructuum et paucitatem illorum et abundantiam herbarum inutilium. Et si fuerint signa caloris arbores cito emittent folia et florebunt cito et fructus verni, ut fraga et cerasa erunt tempestivi et si non colligantur ante maturitatem praecipue cerasa vermes parient et apparebunt rosae ante tempus non multum odoratae et erunt omnia similia moribus temporum nostrorum, id est, composita ad speciem potius, quam ad ipsam rem erit igitur ver formosum et inutile, quod si praeter id sint signa frigoris et siccitatis in fine veris cadet pruina iuxta plenilunium, et erunt paucissimi fructus eo anno, vini ferme nihil. Quod si ver futurum sit siccum pauci erunt fructus et boni et penuria frumenti, quod si ver fuerit frigidum fructus erunt serotini.
Aestas vero si multis abundaverit pluviis, fructus aestivi putrescent, et non erit copia frumenti, multique morbi erunt. Si vero sit siccior, erit penuria frumenti, fructus aestivi erunt salubres, pisces morientur, morbi acutissimi. Si vero calidior erunt et morbi multi, et multa copia fructuum aestivorum. Si frigidior incolumis annus, fructus serotini.
Autumnus humidior, putrefacit uvas, vinaque facit quae vere pervertuntur. Si sit ultima parte humidior, sequenti anno erit penuria frumenti. Si siccior in prima parte eo anno penuria erit milii. Si calidior, erit morbosus atque omnino malus. Si frigidior, autumnalium fructuum fiet iactura in quantitate, sapore, et gratia.
Hyems frigida et sicca laudabilis est, frigidissima occidit arbores maxime, quae coelo calido gaudent. Ideoque in primis punicam malum, inde ficum et persicum et super omnia malum medicam cuiuscunque generis dico citria, arancia, limunia, et si magis saeviat vitem et olivam, cerasa et chrysomela. Calida vero et humida hyems insalubris et segetibus inimica. Omnis praeterea immoderata intemperies mala et perversio temporum etiam mala, et aequalitas illorum. Ventorum quoque multitudo noxia fructibus est, paucitas segetibus, tranquillitas totius anni de pestilentia suspecta est. Haec igitur, cognitis primis qualitatibus praedicere oportet astrologum.
Quomodo autem primas qualitates cognoscere queat ex tribus illis figuris, aut saltem duabus si deliquium nullum adsit regulam tradidit Ptolemaeus dum de deliquiis loqueretur. Ispice igitur qui nam planetae inspiciant Solem ingredientem locum cardinalem, et ubi Luna sit, nam si propinqua sit Soli et infra terram, siccior erit constitutio et si remota et super terram, humidior et si commista Iovi aer serenus erit, temperatus et clarus, si Veneri, humidissimus et pluviosus. Venus enim pluviarum mater est, eadem ratione videbis et fixas quae Lunae commiscentur. Postremo et dominos loci Lunae considerabis. Quod si cardinem sequentem ingressum potueris habere exquisite non praetermittes. In interlunio autem vel plenilunio ipsum omnino considerabis etiam ut dictum est in deliquiis. Ex hoc patet quod deliquia, quae fiunt in signis bicorporeis sunt maxime consideranda, tum quia omnia praeter pisces sunt humanae formae, tum quia fiunt ante ingressum Solis in punctum principale.