multiplicant fratres, non exacte duplicant. Quod si maleficae maxime Soli commixtae alterum ex locis damnaverint, natos occidunt fratres Saturnus et in oriente natu maiores, si Mars et in occidente minores. Largitores fratrum vocat beneficas, quorum status statum fratrum significat sicut et maleficae quae exaltantur supra significatores beneficas. Mares et foeminas a situ mundi diiudicabis, tam in significatoribus, quam in impedientibus, ut orientalis pars masculos, occidentalis foeminas significet. Natu maiores orientales erga Solem, minores occidentales. Consensus vero illorum habetur, si benefica largitrix cum domino loci matris, id est, Lunae vel Veneris consenserit, dissensionem si dissenserint, vel etiam sint naturarum diversarum, nec consenserint. Cohabitabunt si omnes hi cum sorte, id est, fortunae parte conveniant. Reliqua ex figura habebimus ponendo beneficam, quae fratres largitur in loco ascendentis. Quod si plures fuerint beneficae, plures figuras eriges pro diversis fratribus. Illud observando, quod si dominus ascendentis nati, vel ascendens fuerint in opposito, vel quadrato significatoris fratrum, fratres odio natum habebunt. Similiter si fuerit malefica quae domina loci fratrum, id est, significatoris fuerit et ipsa elevata super dominum ascendentis aut Solem, frater vel fratres natum parvi pendent. Memento autem quod Mercurius inter beneficas et maleficas collocatur.
〈III.6〉 Caput VI
Textus XVIII: De partu masculino et foeminino
Post absolutam a nobis de fratribus tractationem, proximum est ea quae circa genituram consistunt ac primum masculini foeminique partus considerationem aggredi. Pendet vero illa non ab uno quopiam et simplici principio, sed ab utroque luminari et horoscopo ab iisque astris quae ad haec loca rationem aliquam adepta sunt, maxime quidem satus ipsius tempore, planius vero cum foetus enitendo in lucem aeditur. Omnino autem observandum est, utrum tria praedicta loca iisque dominantes stellae vel omnes vel plures masculinae sint ad marium scilicet productionem, quemadmodum ad foeminarum procreationem foemininae, atque ita demum pronunciandum. Masculina vero et foeminina loca stellasve iudicabimus secundum rationem nobis in canone tabularum initio huius operis traditam, a signorum in quibus sunt et ipsarum stellarum natura et ab eo quem erga mundi cardines habent situ, nam orientales cum sunt masculescunt, effoeminantur occidentales; praeter haec ex familiaritate quam habent erga Solem, nam matutini cum sunt rursus masculescunt, evirantur autem vespertini. E quibus omnibus utrius tandem generis superatio sit coniectare oportet.
〈Commentarius〉
Tria observare docet pro sexu, Solem, Luna et ascendens. Et quinque modis haec tria, dominantesque stellas, si licet natura planetae masculina, vel foeminina eius situ in mundo et erga Solem, orientalia masculina, occidentalia foemini-