This page is incorrectly numbered 462 B fratres ut Iacob multos poterit habere filios, duodecim enim suscepit. Et qui multos habuit fratres, sine filiis mori poterit ut Absalon. Luna igitur sorores, matres, filios, uxores, ingenium, moresque significat. Et quandoque etiam alia. Cum Iove quidem et Venere filios, sed sorores quidem cum duodecimo loco, matrem cum Venere, uxores per se, ingenium cum Mercurio, mores cum ascendente et domino loci proprii. Si igitur communis significator validus extiterit alius imbecillis, erunt similia quae per illum significantur, si autem contra dissimilia. Gratia exempli dictum est, quod Luna significat filios cum Iove et Venere, cum decimo autem loco sorores. Si igitur Luna validissima sit, decimus vero locus et Iuppiter ac Venus imbecilles, erunt pauci filii atque sorores at vero si infoelix Luna. Decimus vero locus validus, Iuppiter et Venus debiles, multas habebit sorores, paucos filios, sicut contra si Iuppiter et Venus, decimo loco fuerint potentiores, quod et in praesenti loco alia ratione ostendit, cum enim 11. locus particeps sit 10. 11. etiam observat in dandis filiis. Duo igitur proponit, planetas datores, et loca in quibus dant. Datores Iuppiter, Venus, Luna, humidi omnes, Saturnus, Mars et Sol, orbitatis authores atque omnes sicci praeter Solem, qui calidissimus est. In ipsis igitur locis decimo, aut undecimo largitores dant, ut orbitatis authores negant. Magis tamen in decimo, quam undecimo propter regulam probabilem, quod omnia principalia potentiora sunt his, quae talia sunt ob illa. Sed si non sint in illis configurati ambobus non uni tantum dant, ut in primo loco, qui respicit decimum de quadrato, undecimum de sextili et in secundo loco, qui decimum de trino respicit et undecimo de quadrato. Aliter si ad unum tantum locum referas omnes geniturae pollicebuntur filios simul et orbitatem, nam omnis domus aut decimae, aut 11. configuratur. Quod si neque planeta ullus in primo aut secundo loco fuerit, neque etiam in septimo loco, vel octavo videndum est, an in quinto, vel quarto loco sint, hi enim decimo et undecimo opponuntur, hi igitur dabunt vel prohibebunt. Observatum etiam est, quintum locum praecipuam in hoc habere virtutem, adeo ut Arabes illum tantum observari iubeant. Sed nos Ptolemaeum sequimur, multum tamen experientia loco illi tribuentes. Quod autem dixit (Mercurium prout configuratus et reliqua) duo nos docet alterum quod planetae orientales potius significant filios quam occidentales et occidentales orbitatis magis sunt causae, quam orientales. Dico quo ad Solem et hoc magis et quo ad mundum, sed hoc minus. Reliquum est ut intelligamus Mercurium etiam dare filios, qui cum sit planeta ingenii largitor facit ingeniosos, et maxime cum Soli propinquus extiterit, tunc enim facit etiam probos. Tales igitur cum Mercurius sit planeta per se imbecillis, et sub Solis etiam radiis vitam non habet, ob hoc solet dici quod poeta, immodicis brevis est aetas et rara senectus et vulgus hoc novit quod cum puerum vident ingeniosum valde, illius vitae timent. Causa igitur est quoniam tales sunt a Mercurio, vivunt tamen aliqui ex his vel quia Mercurius robustus est, aut quia beneficae iungitur erraticae, vel fixae, vel a benefica erratica fovetur. Hoc autem quod hic declarat commune est in genitura viris ac mulieribus.
Proprie autem loquitur de filiis, qui ex coniugio suscipiuntur in masculorum nativitatibus, cum aliorum adeo incertus sit numerus, ut quidam centum filios susceperint. Sufficit igitur in his docere, qui sint prolifici aut steriles. Numerus autem incertus est, et ex revolutionibus annorum nati habetur.
Textus XLIIII
Largitores igitur ita a siti simpliciter ac solitarii unicum filium decernunt, in bicorporeis autem et foemininis, item in foecundis signis, ut Cancro, Scorpione, ac Piscibus duas aut plures. Et dum